# De chirurgia 407

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. 14. De morsu serpentum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/407

LEONARDI Bertapalia, (aliâs Praedapaleae) Paduani Chirurgia siue Recollectae habitae super quarto Auicennae. Chartae sunt 15. excusae Venetijs, anno 1499. in fol. cum uarijs aliorum Chirurgicis operibus. Ex praefatione autho"ris. Ego Leonardus plura mei canonica Chirurgiae experimenta in scriptis ad „ aeternam memoriam redegi, quae uero experimento & ratione theorica habui, „ Auicennae prosequendo uestigia, & ordinem, super Fen Canonis quarti. LEONHARTI Fuchsij medici, Scholeque Tubingensis professoris publici de curandi ratione libri 8. impressi sunt Basileae nuper apud Io. Oporinum in 8. chartis 49. Ex his octo libris quintus inscribitur, De medendis tumoribus praeter naturam. Sextus de medendis uulneribus. Septimus de medendis ulceribus. Octauus de medendis fracturis & luxationibus. Ex praefatione authoris. Quinque libris (bis antea aeditis) tres alios chirurgicos (in hac tertia aeditione) adiecimus. Quorum unus quidem de uulnerum, alter de ulcerum, & tertius de fracturarum ac luxationum curatione tractat. Qui sanè, ut reliqui „ omnes, ex Galeni potissimum, Pauli, Aëtij, & Guidonis quoque Chirurgi recentio„ ris scriptis sunt conflati. Et in ijs quidem conscribendis nos plurimum iuuit lo annes Tagaultius, qui singula quae ad hanc rem spectant, ante nos è praedictis authoribus desumpta, in ordinem digessit. LVDOVICYS Bonaciolus medicus Ferrariensis inter caetera quae de ho minis conceptu partuque scripsit, etiam obstetricalia quaedam affert. Impressi sunt libelli eius in Italia olim in fol. & Argentinae in 8. chartis 17. apud Henricum Sybold. LVDOVICVS Coelius Rhodiginus in magno uolumine suo Antiquarum Lectionum, Chirurgicorum aliquot uocabulorum significationes explicat. nam libro 3. cap. 22. uaria instrumenta chirurgica enumerat: quid sint Aulisci, Encopei, Phacota, Abaptista. Et libro 7. cap. 31. de cauterio aliquid scribit. Et libro 4. de instrumentis medicis, metrenchyta, cathetêre, clystere & otenchyta. MACHAON medendi artem à maioribus suis accepit tanquam Asclepiades, ut uerò & ipse & AEsculapius eius pater diuina nati prosapia existimarentur, artis medicae praestantia & utilitas effecit, Eustathius. Et rursus, Duo ce lebres Graecorum in bello Troiano medici fuerunt, Podalirius, qui diaeta, id est uictus ratione magis medebatur: & Machaon (ipse etiam princeps Triccae urbis Thessaliae) uulnerum curator: ambo Asclepiadae siue filij AEsculapij ἔμυμο νος ἰκτῆρος, ut inquit Homerus. Et alibi Podalirius & Machaon ambo Neptu ni filij feruntur apud poëtam Troiani excidij conditorem: alter in alio scientiae genere praestantior. Machaoni enim Neptunus κουφοτέρας χεῖρας πόρεν, ἔκτε βέλεμνα Σαρκὸς ἐλεῖν, μῆξαί τε καὶ ὅλκεα πάντʼ ἀκόσασθαι. τὰ δʼ ἀρ ἀκριβεα πάντα ἐνι στήθεσσε ἔθη κεν, Ἀσκοπὰ τε γνῶναι, καὶ ἀναλθέα οίσασθαι, (ego ὠίσασθαι, quod est cognoscere & iu dicare, uel ἰήσαδι, quod est medicari.) ὡς ῥα καὶ Αἴαντος πρῶτος Μώθεχωομένοιο Ὀμματα ἀστράπτοντα, βαρυνόμενον τὸ νόημα. Aesculapij duo filij Podalinius, & Machao bello Troiano ducem Agamemnonem secuti, mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt: quos tamen Homerus non in pestilentia, neque in uarijs generib. morborum aliquid attulisse auxilij, sed uulneribus tantummodo ferro & medicamentis mederi solitos esse proposuit. Ex quo apparet, has partes medicinae solas ab his esse tentatas, easque esse uetustissimas, C. Celsus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
