Latin
41.17 to 41.19
Conrad Gessner, De chirurgia 41.17-19
Unproofread scanNot analysed yet
Ad idem multum efficacia sunt, unguentum Aegyptiacum Rasis, emplastrum de succis, diachylon nominant, &diapaima, quod Gręcis φοινικίνον appellatur, quorum descriptiones ex antido tario sunt requirendae. Quòd si huiusmodi abscessus locum aliquem occupauerint, in quo caries, &quędam corruptela ossium subsit, aut prauum aliquod sym ptoma illis accesserit, ea ulcerum curandi ratione tractentur, cum quibus affinitatem, &commercium habent. QVOD ad quartum canonem attinet, blandas, morigeras, superficiarias, &sa nabiles strumas, manuum artificio, &chirurgico conatu, ita optimè, ac breuissimè tractabis. Aegrum in primis prostratum, recumbere iubeto: sedens enim, animi deliquio facillimè corriperetur. Vbi laborans sic decubuerit cruribus inter se inuicen &ad lecti fulcra innixis, caput à ministris firmiter detineri imperato. Deinde cutim tumori adiacentem, recta, uel subobliqua sectione incidito. Quę enim in collo per transuersum fit sectio, prorsus inutilis est. In eo siquidem uasa, &nerui recta por riguntur. Caeterum non affatim, neque unico impetu, totam cutis crassitudinem secabis: ni hii enim uiolenter in hoc opere fieri uolumus. Atque in paruis quidem tumorib. hoc est, strumis minutioribus, simplicem sectionem facito, hoc est, simplici linea cutem diuidito: in maioribus uerò, cutim ad myrtei folij figuram abscindito: tum uasa, id