# De chirurgia 41.17-19

Conrad Gessner, De chirurgia, 41.17 to 41.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/41.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/41.17

Ad idem multum efficacia sunt, unguentum Aegyptiacum Rasis, emplastrum de succis, diachylon nominant, & diapaima, quod Gręcis φοινικίνον appellatur, quorum descriptiones ex antido tario sunt requirendae. Quòd si huiusmodi abscessus locum aliquem occupauerint, in quo caries, & quędam corruptela ossium subsit, aut prauum aliquod sym ptoma illis accesserit, ea ulcerum curandi ratione tractentur, cum quibus affinitatem, & commercium habent. QVOD ad quartum canonem attinet, blandas, morigeras, superficiarias, & sa nabiles strumas, manuum artificio, & chirurgico conatu, ita optimè, ac breuissimè tractabis. Aegrum in primis prostratum, recumbere iubeto: sedens enim, animi deliquio facillimè corriperetur. Vbi laborans sic decubuerit cruribus inter se inuicen & ad lecti fulcra innixis, caput à ministris firmiter detineri imperato. Deinde cutim tumori adiacentem, recta, uel subobliqua sectione incidito. Quę enim in collo per transuersum fit sectio, prorsus inutilis est. In eo siquidem uasa, & nerui recta por riguntur. Caeterum non affatim, neque unico impetu, totam cutis crassitudinem secabis: ni hii enim uiolenter in hoc opere fieri uolumus. Atque in paruis quidem tumorib. hoc est, strumis minutioribus, simplicem sectionem facito, hoc est, simplici linea cutem diuidito: in maioribus uerò, cutim ad myrtei folij figuram abscindito: tum uasa, id

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
