# De chirurgia 41.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 41.5 to 41.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/41.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/41.5

cis siccae denarium pondo quinquaginta, ladani denarium pondo uiginti quin „ que, aeruginis rasae denarium pondo octo, galbani denarium pondo quatuor. Ar, genti spuma (quod lithagyrum uocant) ex oleo trita conquitur. Cùm autem coe „ unt, id est, inspissata sunt, pix & aerugo immittuntur: deinde ladanum, galbanumque „ atque sic in mortarium transfusa subiguntur, & molliuntur, atque usui reseruantur. „ Quidam, ut boni coloris sit, & fuscum, miscent etiam squammae denarium pon „ do octo: nam alioqui fit nigerrimum. Aliter inuenitur descriptum in Guidonis „ commentarijs: nempe sub hac forma. Recipit olei antiqui unc. 12. uiridis aeris, siue ęruginis, drach. 14. picis siccae unc. 6. ladani unc. 3. lithargyri unc. 12. galbani un cias 3. Ad idem bene facit diachylon commune, & ireatum nominatum, quorum Diachylon. formulae & compositiones in antidotario infra describentur. In diachyli autem ire Razes. ati libra una malaxanda est uncia I. pulueris radicis ireos. Idem efficit diachylon magnum Mesues, cuius descriptio etiam infra habetur. Sunt qui consulant, ad di gerendos eiusmodi abscessus antiquum stercus caprillum, cum melle & aceto Stercus capril lum uetus. supra ignem in unitatem ad formam emplastri redactum, dolenti loco esse admouendum. Item emplastrum ex foenograeco: semine lini & brassicae, cum uiscillagine radicis althęae confectum. Hoc etiam si suppurationis spes affuerit, pulchrè maturat. Haly Abb. Haly Abbas quoque subsequens emplastrum ad eundem usum plurimùm commen emplastrum. dat. Recipit farinae fabarum, & hordei, ana drach. 10. radicis glycyrrhizae, radicis althaeae & picis singulorum drach. 5. cerae albae, adipis anserini, cuiusque drach. 10. terantur, & in unum redigantur ex oleo ueteri, & urina pueri nondum uenerem experti experti, & supra moderatum ignem fiat emplastrum. Aliud Auicennae, quo Guido utitur. Recipit stercoris bubuli unc. 2. radicis caulium, id est, brassicae, radicis capparum, squillae, ficuum pinguium, singulorum semunciam, lupinorum, bdellij, ana drach. 2. aceti, mellis, axungiae suillae, fecis olei antiqui, ana, quod satis est, fiat emplastrum. In omnibus duris tumoribus Brunus hoc sequens remedium approbauit, cuius sententiam secutus est & Theodoricus. Sume ammoniaci, bdellij, galba ni, singulorum partes aequales: macerentur triduo in aceto: quibus dissolutis, & igni iam appositis, addatur furfuris subtilis, quantum satis esse uidebitur, & fiat emplastrum. Rogerius hoc auxilio utebatur ad strumas, quas uulgò scrofulas appellant.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
