Latin
41.9 to 41.11
Conrad Gessner, De chirurgia 41.9-2-11
Unproofread scanNot analysed yet
Adde quòd minima etiam quantitate adhibitum, mirum, &ferè incredibilem ef fectum praestat. Communis tamen eius modus, seu quantitas est, medietas grani unius frumenti triticei, in corpore quidem robusto, &particulis à principibus membris longè semotis: in debilibus uerò naturis, &locis iuxta principes partes sitis, minor quantitas admouenda erit. Vt autem in uniuersum pronuncietur, melius ac tutius est, parùm &saepius ex eo offerre, quàm semel, &uice una quan titatem immodicam. Eius autem operatio, seu effectus durat, tres dies integros. Quare toto eo tempore, laborans uictum febricitantium seruare debet. Membrum uerò affectum, &partes circumiacentes, ad tutelam sui, &fluxionem (quam immoderatus calor excitare posset) prohibendam unguento quod populeon appellatur, aqua quoque uel succo solani, &aceto, alijsque id genus refrigerantibus illini, ac perfundi debent. Quando autem certò tibi constabit, glandulam iam corruptam esse, atque assumptam (quod ex duritie &tumore crustae inductae depre hendes) tunc crusta à uiuo resoluenda erit, admoto scilicet butyro loto, &momento farinae triticeae inspissato, uel aliquo alio pingui, &unctuoso non salito, ut axungia suilla: ubi uerò crusta exciderit, si quicquam adhuc ex glandula, lupia, aut struma remanserit, id assumendum erit erodente medicamento, ut puluere asphodelorum, aut unguento Aegyptiaco. At si nihil amplius supersit, more alio rum ulcerum ad cicatricem perducetur. Si uena strumae sit annexa quid faciendum Albucasis. Corrosio &mundificatio. Causticum ex calce &sapone. Arsenicum. Quantitas arlenici. Quando crusta a uiuo resoluenda Ligatura &euulsio. Quot, &quibus modis ci rentur praedicti abscessus.