# De chirurgia 42-2

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/42-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/42-2

Cap. XIIII. De scirrhosis tumoribus, ex atra bile creatis. IIXIMVS de tumoribus ex sanguine, flaua bile, & pituita excitatis, de uerrucis quoque, & ijs, quos serosus humor, aut flatulentus spiritus procreauit: adhaec, de abscessibus qui ex pituitosa substantia maximè ortum habent, atque alijs toto genere praeter naturam consistentibus. Proinde reliquum est, ut de ijs tumoribus agamus, quibus atra bilis, seu melancholicus succus generationis materiam praestat, cuiusmodi sunt scirrhosi, id est, indurati tumores, & cancerosi, quos cancros apostemosos uocant. Itaque, scir rhi sicuti & phlegmones, erysipelatis, & oedematis, gemina est recentioribus chirurgis differentia, uno scirrhi nomine comprehensa, nempe scirrhus uerus seu le gitimus, & non uerus atque illegitimus. Porrò uerus scirrhus seu legitimus illis appellatur, qui ex melancholia naturali procreatur. Est autem melancholia naturalis boni sanguinis fex, ac ueluti limosa quaedam superfluitas, hoc est, crassior quidem sanguis, cuius color niger est sapor uerò acerbus, uel acidus, ut uomentibus eum non rarò innotescit: in massa quidem sanguinaria (in qua humores uniuersi continentur) existens, alendis partibus melancholicis à natura factus. Scirrhus uerò non legitimus, iuxta neotericorum placita, is est, qui ex melancholia non natura li procreatur. Est autem melancholia non naturalis, quae à modò descripta naturali degenerat, intra tamen limites suae latitudinis permanens: quos si praetergredia tur, non iam amplius (inquiunt) melancholia, sed alius humor dicetur. Verùm melancholia, si in uniuersum definiatur, humor est frigidus, & siccus, ex crassiore (ut ait Guido) ipsius chyli portione progenitus. Caeterùm non naturalis melancholiae quatuor differentiae communiter statuuntur. Prima est, quando humor ipse melancholicus, qui naturalis dictus est, & quotidie gignitur in corpore dum animal sanitate fruitur, in propria sua essentia torretur, aduriturue, & putrescit, fitque bilis atra exquisitè. Talis enim (ut ait Galenus) ex humore a tro supra modum adusto conflatur, habetque splendidum aliquid, ueluti bitu men, & pix. Haec autem (uerè inquam atque exquisitè atra bilis nominata) acida es Curatio per chirurgiam. Scirrhus duplex. Scirrhus legitimus. Melancholia naturalis. Scirrhius illegitimus. Melancholia non naturalis. Non naturalis melancholiae 4 differentiae I. Bilis atra exquisite.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
