# De chirurgia 43.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 43.5 to 43.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/43.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/43.5

Verùm priusquàm in exactam atram bilem transmutetur, primò in uitellinam, secundò in porraceam, tertiò in aeruginosam 3. Bilis atrape transit. Tertia species melancholiae non naturalis est, quae originem sortitur à congelationem lapidosa quadam concretione, ut cùm ab imperitis medicis, uel chirurgis, erysi(ut uocant & induratiopelata, & inflammationes (quas Gręci phlegmonas uocant) aut quiuis alij tumo nem res ex naturalibus humoribus procreati, admotis extrinsecus praesidijs, nimis ue hementer refrigerantur, astringunturque: uel cum ijsdem tumoribus, ea quae ualen ter nimis trahunt, digeruntque medicamenta, applicantur. Tunc enim toto, quod in eis subtilissimum erat, dissipato, id quod reliquum est (nempe crassius) plus iu sto desiccatum, lapidis duritiem consequetur, atque in melancholicum humorem 4. Bilis atra uertetur. Quarta melancholiae non naturalis differentia exurgit, quando alius ex admistione humor ipsi melancholiae naturali permiscetur. Quod dum fit, dulcoratur, ac mitescit magis, nisi dum alterutra bilis adusta, huic commiscetur. Siquidem tunc uel acescit, uel amarescit, & erosionis non modicè particeps efficitur. Ex pręceden Quatuor tumorum diffetibus igitur colligere licet, quatuor tumorum praeter naturam differentias nasci rentias fieri ex ex melancholia, seu atrabilario humore. Primò nanque ex melancholia naturali melancholia. (quam quotidie gigni in sanis diximus) fit uerus, ac legitimus scirrhus, apud Ara Verus scirrhus bes sephiros nominatus, Gręcis uerò σκιῤῥος, & σκληρὸς οὐκ ἀκριβὴς, hoc est, scirrhus non exquisitus non exactus, seu non exquisitus, qui tumor quidem est praedurus, & doloris expers, non omninò tamen insensibilis. Auicennae impurus appellatur. Galenus ta men libro decimoquarto meth. med. tumorem ex humore melancholico conflatum, tunc propriè scirrhum, his qui de nominibus contendunt, condonat esse appellandum, cùm omninò sensus est expers. Cùm uerò nondùm omninò factus est insensibilis, scirrhosum potius tumorem, quàm scirrhum (si uelint) nomi Scirthus phle nari. Secundò ex melancholia non naturali dicta per admistionem, tres aliae tugmonodes, & morum differentiae enascuntur: nempe scirrhus phlegmonodes, oedematodes, dematodes, e rysipelatodes & erysipelatodes, quae pro una tantùm differentia, hîc numerantur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
