# De chirurgia 45.25-27

Conrad Gessner, De chirurgia, 45.25 to 45.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/45.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/45.25

Scirrho non exquisito (qui non sine sensu quidem omninò est, sed aegrè admodùm sentit) medicamenta quae tepido calore ac mediocri humore praedita sunt, hoc est, quae emolliendo moderatè digerant, adhibeto. Vehementer digerentia, atque immodicè exiccantia partibus scirrho laboran tibus, ne unquàm admoueto. ijs enim subtilior humiditas resoluitur, quod uerò reliquum est, exiccatum lapidosumque efficitur. In duris, ac densis partibus scirrho obsessis, cuiusmodi sunt tendones, atque alijs etiam in locis, si affectus iam inueteratus est: medicamenta quae dissecent atque incidant, cuius generis est acetum, emollientibus & moderatè digerentibus misceto. Scirrhosam quoque partem hanc, duram ac densam, & quamuis aliam diuturno scirrho affectam, super uaporem calidum, quem molaris lapis, id est, quo frumentum molimus, igni candens, acerrimo aceto perfusus, emittit: collocari, sub indeque uersari iubeto. Quotidiè etiam oleo aliquo tenuium partium, in quo cucumeris syluestris aut althaeae radix, aut anethum uiride & recens, aut id genus aliud incoctum fue rit, affectam partem perfundito. Eiusmodi desiccantia, incidentia, ac crassos humores resoluentia, modicè, id est, non saepe nec longo tempore, atque opportunè, hoc est, non inter morbi initia, & interposito remollientium usu, praedictis scirrhosis partibus admoueto. In summa, scirrhos omnes qui nondum callum contraxerunt, medicamentis quae commodè digerendo emolliunt, curato. Scirrhosi lienis, atque etiam iecinoris curationem, medicorum prudentiae 9. committito. Cancri nomen ad duo morborum genera extenditur. Cancer ex quo humore gignatur. Cancer sine ulcere. Cancer cum ulceribus. Cancrosi tumoris descri ptio.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
