# De chirurgia 45.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 45.5 to 45.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/45.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/45.5

Vt autem quod secundus scopus no bis proponit, consequamur, pręcipit Auicenna, corpus uniuersum uacuandum esse: tunc uenae sectione, si sanguis niger ad modùm, & crassus apparuerit: tum medicamento purgante, quod bilem atram exigat: cuiusmodi sunt Mesuae, epithymum, senna, polypodium, fumus terrae (qui Graecis capnos uel capnios, & fumaria Latinis appellatur) lupulus, uolubilis. Item cassia fistula, myrabolani In di, lapis lazul, qui Graecis cyaneus, Romanis caeruleus dicitur. Diasenae, diacatholicon, hiera Ruphi. Haec enim omnia humores melancholicos per aluum expurgant. Sed haec, quae ad pharmaceuticen, & diaeteticen attinent, chirurgi metas excedunt: His igitur medicae artis professoribus relictis, ad tertium scopum properabimus, quem sanè nos assequemur, si quod praeter naturam in particula est, totum uacuetur. Quae communis quidem, ac prima indicatio est omnium, qui praeter naturam consistunt tumorum: in quibus utique adhuc non sunt geniti porri. Modus autem uacuationis eius proprius est, circa quem circumspectum, & maximè attentum esse curantem oportet. Siquidem materia eiusmodi tumorum naturae tam malignae est, ut in duritiem ueluti lapideam abeat, si teme rè resoluatur. Si uerò plus quàm par est, eam emollias, periculum sanè imminet ne ipsa corrumpatur, & scirrhus in cancrum degeneret. Sequendum igitur in hac re, Galeni ac Pauli (qui de hac re ante Auicennam scripserunt) consilium est. Nempe ut scirrhosis ipsis affectibus, nullum uehementer excalfaciens siccansque medicamentum applicetur. Nullum item quod duntaxat emolliendi, atque humectandi uim obtineat. Quod enim (inquit Galenus libro secundo ad Glauby G ad Glauconem) superfluum humorem habet, nihil omninò dissoluit: quod uerò minimum, plus quàm oportet, exiccat. Hinc non omnino absurdè praecipie bat Auicenna, alternatis uicibus ad hos induratos tumores, modò emollienti Medicamenta bus, modò digerentibus per halitum, utendum esse. Verùm quoniam id & tae scirrhis accomdiosum, & factu ut oportet perdifficile est; satius ac tutius Galeno uisum est, moda. medicamentis mistam facultatem habentibus ad horum curationem utendum esse. Eodem enim tempore, quod induratum est molliemus, & sensim per halitum digeremus. Illis tamen ab initio, aliquid quòd modicè reprimat, erit admiscendum.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
