# De chirurgia 45.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 45.9 to 45.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/45.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/45.9

Porrò ad hanc intentionem Auicenna quamplurimas remediorum formulas instituit: uerùm quoniam ea magis dicata sunt scirrhis ex phlegmone, aut erysipelate impendio refrigeratis (ut in sequenti capite ostendemus) procreatis illis relictis, assume medicamentum à Rase libro septimo ad Almansorem descriptum, facta tamen prius ab initio aliquali influentium humorum (doRasis medica mesticis quibusdam repellentibus admotis) repressione. Rasis autem medicamentum ad "mentum ad hunc modum habet: Accipe bdellij, ammoniaci, galbani, singuloscirrhos emol liendos & di"rum partes aequales, terantur in mortario, cum oleo de ben (quod Graeci balascutiendos. "num myrepsicen, Latini glandem unguentariam uocant) aut de lilio. Dein " de sume mucilaginum foenigraeci, seminis lini, & ficuum, pondus omnium praedictorum: terantur omnia simul, donec in unum coeant, & fiat emplastrum Galeni cataGalenus ad eam rem magnopere commendat corticem radicis althaeae (quam plasma. 14. inquit, uulgus dendromalachen, quasi dicas, arborescentem maluam uocat) Therap. anserino, uel gallinaceo adipe liquatam, & cum eo contusam atque in cataplaSi scirrhus ad smatis formam redactam. Quòd si tumor ad suppurationem spectet, summop suppurationum rè cauendum est, ne particula laborans calorificis auxilijs, aut quouis alio mo spectet. do irritetur. Ita enim facile cancer accerseretur. Si uerò aperiatur tumor, materia iam in pus conuersa, ab usu unguenti, quod diachylon nominatur, minimè tibi discedendum fuerit. At si in lapideam duritiem degenerauerit, ad ea auxilia, quae sequenti capite describentur, erit recurrendum. De scirrho illegitimo non exquisito, ex vehementi refrigeratione, aut exsiccatione originem sortito. Scirrhus illeVando medicorum imperitia, inflammationes (quas Graeci phlegmogitimus quonas appellant) aut erysipelata impendiò refrigerantur, & astringuntur modo genere tur. aut admotis medicamentis, uehementer trahentibus, & per halitum digerentibus, temerè resoluuntur, tunc totum id, quod in eis tenue magis ac subtile erat, dissoluitur, dissipaturque: quod uerò reliquum est, uelut congelatur atque impensius resiccatum, lapideam duritiem assequitur, fitque tandem affectus, qui Graecis scirrhaesis uocatur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
