Latin
46.1 to 46.4
Conrad Gessner, De chirurgia 46.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XV. ANCRI nomen medicis &chirurgis aequiuocum est eius enim significatio ad duo morborum genera extenditur. Nempe ad cancrosum tumorem (quem uulgò cancrum apostemosum uocant) tam euidentem, hoc est in summa corporis parte haerentem, quàm absconditum, hoc est in penitioribus &latentibus corporis partibus, ut in sede, palato, aut sinu muliebri conditum, &ad cancrum ulceratum. Porrò uterque affectus gignitur ex atra bile, seu melancholico humore, hoc est, eiusmodi na turae succo, cuiusmodi est fex in uino, &amurca in oleo, ut decimoquarto The rapeutices, &libello de tumoribus praeter naturam, Galenus testatum reliquit. Vbi autem mitior fuerit humor huiusmodi melancholicis, latentem, seu occultum, ut appellant, cancrum, sine ulcere progignit. Si uerò acrior maligniorque contingat, cutim erodit, &cancrum facit cum ulcere, de quo in sequentibus dicemus, quando scilicet de ulceribus agemus. Hîc autem solùm sermonem faciemus de cancro non abdito, id est, in extimis partibus constituto, &nondùm exulcerato, qui &ipse quandoque occultus Galeno dicitur. Est igitur can cer quo de hîc agitur, tumor durus, inaequalis, rotundus, uenosus, id est, uenas habens in circuitu turgidas, &exaltatas, liuescens, siue fuscus, &(ut Paulus ait) colore magis, quàm inflammationes, nigricans: calidus, sed non adeò ut inflam mationes: subitò accrescens, aegros maximè fatigans, &perpetuo ferè dolore affligens, Graecè καρκῖνος &καρκίνωμα dicitur. Hanc autem appellationem huic morbo indiderunt tam Graeci quàm Latini, à cancro aquatico animali, quoniam circa hunc implentur &intenduntur uenae, cancrorum pedibus, à glomere illo corporis descendentibus persimiles. Nonnulli uerò inde sic nuncuparunt, quod difficillimè ab his partibus, quas obsederit, euellatur, quemadmodùm cancer aquaticus animans. Hic enim loco, quem semel apprehenderit, pertinaciter haeret. Adde quòd &hic tumor cancri animalis colorem repraesantat, nempe subnigrum. Caeterùm prima cancri istiusmodi rudimenta, tam confusa interdum, exiguaque sunt, ut uulgus ipsum latere possint: uix enim dum adhuc inci pit, ciceris aut fabae magnitudinem aequat.