# De chirurgia 46.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 46.5 to 46.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/46.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/46.5

Quare nihil miri est (inquit Galenus) si uulgus tunc lateat, non secus profectò quàm stirpes, quae è terra iam exeunt: quando hae quoque peritis tantùm agricolis agnoscuntur. Postea uerò in tantam molem attollitur, tamque uehementia, & magna & cunctis euidentia affert symptomata, ut ne puerum quidem clam sint. Itaque tunc nemo de appellatione ambigit, sed nominant uno assensu omnes eiusmodi affectum, cancrum, quoniam (ut diximus) uenae in hoc morbo ex utraque parte intumescunt, distendunturque ac figuram omninò similem cancro repraesentant. Signa & iudicia cancri euidentis, & non vlcerati. CAncrosus tumor (ut superius dictum est) duritiam habet, & inaequaelitatem, quae tactu facilè deprehenditur. Colorem prae se fert liuidum, siue fuscum, qui inter rubrum & nigrum medius est, Graeci pelidnon uocant. Circa locum cancro affectum, aliqua quasi puncta sentiuntur: interdum etiam torpet Celso. Venas ostendit in circuitu tumentes, & exaltatas, cancri animantis pedum modo. Nonnunquàm etiam in quibusdam delitescunt. Tactusque is locus, alijs dolorem affert, in alijs eum non habet. Renixus quoque huic tumori ualens est Galeno 14. Therap. Ad haec extraneam quandam caliditatem habet. Cancer, seu carcinoma à toto genere morbus est grauis, & perniciosus. Vix enim unquàm propter succi crassitiem consanescit, utpote quod nec repelli, nec discuti queat, nec totius corpo ris purgatione cedat. Sed & tanta eius uitij est malignitas, ut mitiora planè contemnat remedia, illisque (ut dici solet) medium unguem porrigat: uehementioribus uerò, ueluti cardo irritetur, excandescatque atque efferatur. Id uitium in qualibet corporis parte oriri consueuit, sed maximè (ut Cel. ait) in partib. superiorib. circa faciem, nares, aures, labra, & mammas foeminarum, atque earum praecipuè, quae à natura purgationem menstruorum non habent. Sed & uiris plaerunque accidunt cancri, quibus assuetae per mariscas purgationes supressae sunt: per has enim turbi dus, ac crassior sanguis (unde prima uitium hoc rudimenta accipit) expurgari à natura consueuit. Porrò cùm humor ipse melancholicus feci uinariae proportione respondens, in particulam aliquam defluit, ibique impactus manet: interdum uarices facit, aliquando uerò cancrum, utpote cùm ipse deferbuerit. Cùm uerò ad cu tim uniuersam expellitur, fit is morbus quem elephantem nominant, ut libro secundo ad Glauconem Galenus annotauit.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
