Latin
Cap. XV
Conrad Gessner, De chirurgia 49
Unproofread scanNot analysed yet
Sin eius mali radices exurere ue lis, neque hoc quidem sine graui iactura uicinarum partium fiet, praesertim si iuxta principes partes exustio fiat. Itaque cancri maiores, &qui iam inueterauerint, neque ferro temerè adurendi sunt, neque scalpello excidendi, sed blandè potius ac leuiter (ut diximus) tractandi. Plaerique enim nullam uim adhibendo, qua tollere id malum tentent, sed imponendo tantùm leuia medicamenta, quae quasi blandiantur, quò minus ad ultimam senectam perueniant, non prohibentur. Reliqua quae ad huius operis complementum, seu absolutam de cancro tractationem attinent, ex tractatu de ulceribus, capite de cancro ulcerato requirenda sunt. Capita curationis cancri non vlcerati adhuc incipientis, summa corporis occupantis. IN cancro incipiente, &qui ex humore non admodùm crasso constat, nec ue Anas ualde tumentes exerit, humorem melancholicum, unde hoc genus uitij nascitur, à toto corpore in primis uacuato. Ergo, si aetas, &uires ferant, secta in cubito uena, sanguinem primùm, quantum res ipsa efflagitat, mittito. Deinde medicamenta bilem atram per aluum exigentia, initio blanda &mitiora: postea uerò uehementiora paulatim uim eorum augendo, laboranti exhibeto. Si menstruae purgationes in mulieribus ante quinquagesimum annum, aut mariscae tum in eis, tum in uiris, ex interuallis sanguinem fundentes, suppressae sint, illas modis omnibus prouocato. Interim tenuem uictus rationem, &quae probum succum ac minimè melancholicum generet, instituito. Si prohibere non possis, quò minus succus crassus &melancholicus in uenis colligatur, eum ex interuallo, tum simplicibus tum compositis medicamen tis uacuato. Praecedentes aphorismi ad medicum spectant: qui vero sequuntur, ad chirurgum pertinent. Remedia affectae parti ante purgationem, &in ipso purgationis tempore repellentia: ubi uerò corpus integrè repurgatum est, digerentia: uiribus mediocria, &qualitate minimè mordentia, adhibeto. Ergo solani succum, uel medicamentum ex pompholyge, aut quod ex chalcite constat (diapalma uulgò appellatur) atque id genus alia dolenti loco admoueto. Quòd si per chirurgiam cancrum sanare audebis, melancholico humore prius medici consilio repurgato, quod uitiatum est prorsus excindito, &sanguinem satis multum effluere sinito, crassioremque ex uicinis partibus exprimito, atque affectum tandem similiter reliquis ulceribus sanato. FINIS LIBRI PRIMI INSTITVTIONVM CHIRVRgicarum, de tumoribus praeter naturam, Ioan. Tagaultio Vimaco Medico authore.