Latin
5.1 to 5.4
Conrad Gessner, De chirurgia 5.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Prohibebimus apostemata, si quae suffert aegri dispositio, operabimur, ut praecipitur ab Auicenibidem dicente: In cura uerò consistit principium ad prohibendum apostema „cum eo quod tolerat dispositio. Tolerabit hercle dispositio, si apostematum cau „sas intercipiemus. Sunt nempe causae apostematis calidi siphac res pungens, idest, frustum ossis duram matrem pungentis, Grauedo tentarum, Frigus uelami ni adueniens, Multitudo cibi &potus, &Res occulta, quam ego intelligo mali gnitatem massae sanguineae, &superfluitates corporis maligni, quas purgando, &phlebotomando decidemus. Purgabitur patiens iuxta urinae significationem, cum illa humoris prędominium significet, ut diximus in cura ulcerum, quando intentiones ponebamus, phlebotomandi uerò duplex est intentio, euacuandi s. &prohibendi. Sed quando de phlebotomia agimus, hoc quaeso attendite, quod ad maximam infirmi salutem facit. Nimaduertite inquam fratres charissimi infirmum posse uestras subire maAnus eodem die, quo uulneratus fuit, uel post quartum. Nam à primo die usque ad quartum exclusiuè potestis phlebotomiam diuersiuam facere, cum istud sit tempus, quo potest materia apostemanda fluere. Et hoc efficietis à uena communi brachij oppositi, sed maximè uobis cauendum erit, ne à uocabulo oppositi decipiamini, sicuti alij &parum adepti grammatices decepti sunt. Cum opponere sit contrà &ex aduerso ponere. Contra ponuntur enim, non quae in eodem latere dextro ponuntur, sed quae in sinistro collocantur. Nam quidem corpus humanum erigitur tetragonali figura, quae est quadrilatera, sed non quadrata, habens angulos rectos, quae sic figuratur: cuius diameter est ab angulo. a. ad angulum b. &ab angulo C. ad angulum d. Ex quo patet duabus commensurari diametris. Cuius latera sunt a. d. &C. b. quae quidem opponuntur. Ista uerò collo cata figura facile est uidere, qua ex parte facienda sit phlebotomia, quae, ut diximus, du as habet intentiones . s. euacuandi &diuertem di. Si autem fuerit diuertendi intentio, fiat ex parte aduersa. Verbi gratia, existente uulnere in parte dextra phlebotometur à parte sinistra. Et si in parte sinistra uulneraretur, à dextra fiat phlebotomia, &hoc sit à uena communi. Si uero intentio extabit euacuandi, istud operabimur à uena, quae magis illi membro fuerit appropriata, sicut sunt uenae cephalicę utriusque manus quae à capite uacuant.