# De chirurgia 5.5-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 5.5 to 5.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/5.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/5.5

Ob idque male agunt illi, & perperam subdoleque operantur, qui siue unam, siue alteram in principio (cum diuertendi sit intentio) manum phlebotomabunt, euacuant quidem ipsi, & non diuertunt, & per consequens debilitatum membrum magis debilitant, ad quod transmittuntur superfluitates aliorum membrorum, ut Auic. placet. Certum est enim cum primum uulneratur, membrum debilitari. Quare sic faciendo aditum apostemati prohi bendo aperiunt, & causae sunt mortis infirmi, quod nempe Hebręi dolose agunt, cum nedum aueant Christicolas interficere, sed sanguinem ipsorum potare, & si possibile esset nomen Christianorum delerent. Quibus non solum medendi munere interdicere deberemus, sed pedibus eos nostris supplantare, atque in ser uitutem redigere, ueluti Mauri & Turci faciunt. Si uerò corpus sit plethoricum, phlebotomiam reiterabitis ex eodem loco, quo prius sanguinem hausistis. At si in emunctorijs fieret apostema, scilicet sub ascellis, auribus, & inguinibus, ut in quit Dinus in capitulo de apostematibus existentibus in glandulis, nullo modo phlebotomarem: quoniam nullam inuenio causam, qua illud deberem face re. Nam apostemata in emunctorijs non possunt euenire, nisi ex malignitate membri mandantis: aut ex membrorum uicinantium superfluitate. Si à membro mandante locus apostemaretur, phlebotomia non competeret, intromitteremus equidem, quod natura expueret. Sin ex superfluitatibus membrorum intumesceret, nec satis adhuc esset ad propositum, quoniam ab ignobilibus ad principale membrum materiam aduocaremus, sicque nocumenta maiora sequerentur. Necnon prohibemur, ne in emunctorijs materiam repercutiamus. Verum si mihi contingeret, quando cum delitiosis uiuimus hominibus, in quibus aliquando contra omnes canones & regulas operamur, ut illis gratificemur & complaceamus, phlebotomarem uenam hepatis. Nihil enim referret, si dextram, uel sinistram phlebotomo percuteremus, dummodo apostemata sint in parte superiori, at si in parte infera fuerint, & ab hepate, & à pede partis oppositae posset fieri phlebotomia, secundum quòd uobis magis uisum fuerit.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
