Latin
50.6 to 50.8
Conrad Gessner, De chirurgia 50.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vulnus enim &ulcus apud eos, qui Graecorum libros in Latinum sermonem conuerterunt, idem omninò significant, modoque unum, modò alterum pro re eadem usurpatur. Apud eos uerò, qui Arabica Latina fecerunt, uulnus &ulcus aliquid inter se discriminis habent. Hi namque uulnus uel plagam appellant, ubi nondùm est pus: ulcus uerò, ubi iam pus adest. Et sanè qui Graecos sequuti sunt rectius, quam qui Arabes sunt imitati censuerunt. Vulnerum siue ulcerum duae sunt duntaxat primae ac maximae differentiae Galeno, in quarto libro Therapeutices. Omne namque ulcus siue uulnus, uel absente causa, quae ipsum excitauit, consistit, uel efficientem ipsam causam secum annexam habet. Solutionis autem huiusmodi continuitatis species, sed praesertim uulneris, potissimas ac praecipuas suas differentias à tribus Guidoni, ac illius aetatis chirurgis desumuntur. PRIMO à natura particularum, siue à locis affectis, in quibus consistunt. Quędam enim (ut libro tertio artis paruae refert Galenus) fiunt in partibus consimilibus, siue homiomeris: quaedam uerò in organicis, siue instrumentarijs. Aliae item in mollibus particulis, aliae in duris, aliae uerò in mediocribus, id est, in ijs quae inter duras &molles ambigunt. Quae in particulis mollibus contingunt: aliae quidem sunt in carne, aliae in adipe siue pinguedine. Ex ijs uerò, quae in duris fiunt partibus, aliae ossium substantiam occupant, aliae iuncturas ipsas. Denique quae in mediocribus particulis incidunt, quaedam in neruis, tendonibus, &syndesmis, id est, nerueis ligamentis siue compulis: quaedam in uenis &arterijs consistunt. Quae autem organicas partes inuadunt, aliae in principalibus membris fiunt, ut in corde, cerebro &hepate: aliae uerò in ijs, quae principibus ipsis particu lis subministrant, ut in aspera arteria, oesophago siue gula, &uesica: aliae item in non subseruientibus ipsis principijs seu principalibus membris, ut in auriculis, pedibus, manibus, oculis, naso, &id genus alijs.