Latin
Cap. II
Conrad Gessner, De chirurgia 51
Unproofread scanNot analysed yet
sermone quarto regalis dispositionis, dum ait: Vulnera fiunt, uel à corpore inani „mato, ut ense, baculo, lapide, aut alio quouis simili: aut ab animato, ut uenenato „rum animalium punctura, aut ferarum morsu. Ex quibus aliae rursus sumuntur uuln nerum differentiae. Quandoquidem alia incisiones, alia contusiones, alia uerò morsurae dicuntur. A quibus etiam curandi indicationes nobis suggeruntur, per accidens tamen. Demonstratum namque est à Galeno libro quarto methodi Externae causae curationem medendi, nullam externarum, uelut (ut nunc loquuntur) primitiuarum causarum non indicant curationis indicatricem esse, sed huius indicationem ab ipso affectu initium hased affectum bere. Anullo enim, inquit, eorum quae adhuc non permanent, indicatio sumi eius, quod ex usu sit, potest. Verum quoniam ad eum affectum noscendum, qui omninò tum rationem tum sensum lateat, saepe cogimur de externa causa inquirere: opinatur uulgus hanc quoque sanationis rationem indicare: quod planè seRei praesentis cus est. Nam quod adhuc non est (ut causa externa) curationem non desyderat. est curatio non Quippe rei praesentis tantum est curatio, ut eius quod futurum est prouidentia. absentis 3. methodi sta Quòd si id, quod amplius non est, curationem non postulet, neque sanè ab eo ulla tim ab initio. sumi potest curandi indicatio. Siquidem absurdum sit (ut Galenus ait) aliud esse quod curandi rationem praescribat, aliud quod curetur, &econtrà. Nihil igitur ad curationis indicationem conducit, externa causa cognita, sicuti nec tempus ipsum, sed ad praesentis duntaxat affectus (qui nostram fugit notitiam) cognitionem. Quare dicere indicationem curationis ab externa causa, quae uulnus excitauit, desumi, omni modo est absurdum. Quod enim nec nunc laedit, nec laesurum timetur, id ab utroque artis munere, tum eo quod curat, tum eo quod prouidet, excessit. Itaque (ut breuitur dicam) ubi praesentis affectus nihil latet, nulla iam externae causae, sicuti nec temporis, est utilitas. De signis &iudicijs vulnerum.