Latin
51.5 to 51.8
Conrad Gessner, De chirurgia 51.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tertij uerò, utpote cacoethiae, mentionem fecit ille idem ἀρχιαρὸς alijs in aphorismis: ubi tradit eos, quibus tumores in ulceribus apparent, non admo Tumores de dum conuelli neque insanire: uerùm his derepente euanescentibus, quibusdam repente detumescentes, ma conuulsiones &distentiones fieri: quando scilicet uulnera à tergo infestant: lum portendunt quibusdam uerò insaniam uel lateris dolorem acutum, uel suppurationem, cùm scilicet in partibus anterioribus, quae uenosae sunt, atque arteriosae, uulnera con tigerint: uel intestinorum difficultatem (quam sanguineam nominant) si tumores sunt rubicundi, id est, sanguinei. Idem mox subiungit, quòd si in uulneribus praeualidis, siue fortibus &prauis, tumor non appareat, malum est ingens, hoc est, noxa est magna. Etenim in his suspicari licet materiam, quae uulneribus decumbere assolet, auerti ac transmutari in sedem aliquam principem. Vulnera au Praua uulnetem praua hîc appellari ab Hippocrate (ut Galenus ait in commentario) existimandum est, quae sunt in capitibus aut finibus musculorum &maximè neruosorum. Nam in capitibus musculorum, musculis nerui adnascuntur, ex finibu Nomine periautem tendones oriuntur. Caeterùm nomine periculi in praecedentibus, intelli culi quid significet. gitur mors, uel totius corporis, uel particularis membri, quę quidem uitę est pri uatio: aut (ut dicunt) maleficium, aut laesae partis impotentia perpetua &inexpugnabilis, hoc est, priuatio sensus ac motus, ac propriae actionis ipsius: adeò, ut non amplius membrum aut particula corporis propriè nuncupetur, sed denominatiue (ut aiunt) &aequiuocè, ueluti lapideus oculus, aut aereus: ut uoluit Arist. libro secundo de anima, &quarto Metheo. Vtilitas ac nePORRO iudicij huiusmodi uulnerum cognitio, apprimè necessaria est cui cessitas doctrinę progno cunque chirurgo, sed ei maximè, qui ex decreto magistratus, super acceptis uu sticae uulnenneribus in prohibito conflictu, ac illicita pugna iudicium rectum ac aequum fe rum re compellitur. Itaque ante omnia scire debet chirurgus, quae uulnera letalia sint, „ac insanabilia: quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem. Est enim "prudentis hominis (ut rectè nos admonet Celsus) primum eum, qui seruari non Lib. 5. „potest, num attingere nec subire speciem eius, ut occisi quem sors ipsius peremit.