# De chirurgia 52.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 52.1 to 52.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/52.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/52.1

Seruari etiam non possunt Celso, quibus in spina medulla percussa est, & quibus circa fauces grandes uenae, uel arteriae praecisae sunt. VVLNERA uerò ea non ex necessitate, sed secundum plurimum mortalia dicuntur, quae ad regionem praedictarum partium perueniunt, uel eas leuiter ac superficie tenus duntaxat attingunt, non autem praealtè adiguntur, nec effatu digna sunt. Adhaec quae in capite musculorum accepta fuerunt. Ob id autem mortalia ut plurimùm, at non ex necessitate dicuntur, quoniam uulneratis, nisi ritè tractentur, prorsus ex eis commoriendum sit. Si uerò in nullo peccatum sit, illos interdum sanari contingit. Hinc Guido se quendam uidisse affirmat, qui in parte postica capitis uulnus acceperat, ex quo parua quaedam portio substantiae cerebri exierat (ut ex memoriae laesione cognitum est) & tamen is à tali uulnere conualuit, restitutaque est illi ex integro post curationem uulneris, memoria. Non tamen asserit illum superstitem permanere potuisse, si tota una cellula seu totus unus uentriculus, per uulnus exiuisset: ut de quodam Cellario refert Theodoricus. Sed nec Galenus etiam affirmat in illo adolescente, quem uulne ratum uidit Smyrnae in lonia, uiuente adhuc praeceptore suo Pelope, aliquid sub stantiae cerebri ademptum fuisse, sed duntaxat eum uulnus effatu dignum accepisse, in altero anteriorum uentriculorum cerebri: quos ob id geminos natura condidit, ut si alter ipsorum laesus fuerit, reliquus adhuc subseruiat. Sed & hoc tanquàm admirabile, ac stupendum quoddam, incredibileque spectaculum, seu naturae miraculum narrat idem Gale. lib. octauo de usu partium corporis humani: ipsumque adolescentem tandem sanatum fuisse refert, Dei potius, ut credebatur uoluntate, quàm arte. Quod si (inquit) ambo uentriculi simul fuissent uulnerati, ne temporis quidem momentum is uiuere potuisset. Vnde colligit ibidem geminitatis (ut sic dicam) quorundam organorum necessitatem. Cerebrum itaque insigniter, & ad uentriculos usque uulneratum sanari, rarissimum est, & penè incredibile ut in commentario aphorismi superius citati, Galenus asseuerat: ubi uerum esse scribit, quod magna uulnera quae consueuit Hippocrates nominare discissiones & praecisiones in praenominatis particulis mortem afferunt ineuita bilem: faterique omnes, quod uulnera quae usque ad aliquem uentriculorum cerebri penetrant, proculdubio internecant, mortemque afferunt praeproperam.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
