# De chirurgia 53.18-21

Conrad Gessner, De chirurgia, 53.18 to 53.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/53.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/53.18

Haec enim si ritè atque ex arte tractentur, adhibeaturque diligens cu ra, & laborans obedientem se praestiterit, in nullo propriè indulgens uoluptati, exterioraque omnia ritè adsint apparata, curationem indubiè recipere possunt. Si uerò in ijs peccatum sit eorum curationem intercipi contingit, hominemque tan dem ad interitum deduci. Proinde cùm de illis ferre iudicium uolueris, huius rei mentionem (ut nomini tuo consulas) te facere oportet. CAETERVM si coactus fueris à magistratu, super aliquo uulnere sententiam ferre, eiusque euentum quantùm ars permittit, praedicere, in primis annotandum tibi est, in schedis tuo chirographo obsignandis, quod ex mandato ipsius magi stratus, uulneratum inuiseris, & uulnus seu uulnera omnia, si plura fuerint, diligenter & accuratè inspexeris. Deinde uulnus, aut uulnera nomine expresso ac proprio, unà cum affecto loco exprimere debes. Postremò tuę censurae causam ac iu dicij per te lati, rationem te subijcere oportet. At uerò interim te admonitum ue lim, ne iudicium tuum in hac re praecipites, sed maturè, prudenter, ac circunspectè omnia definias. Quandoquidem (ut ait ille) omne in praecipiti uitium stetit. Et ut à seniore illo Hippocrate bonarum artium primario authore scriptum est, iudicium est difficile. Itaque tametsi terminus uitimus uulnerum sit quadrage simus dies: primus uerò intra septem dies consistat, & medius (iuxta formam & naturam acutorum morborum) ad decimumquartum protendatur, in suspectis nihilominus ac dubijs uulneribus, expectandus est dies septimus, prius quàm aliquid de illis decernas, aut iudices. Solent enim ut plurimùm intra id tempus apparere accidentia, tum bona tum mala, quae post accepta talia uulnera superuenire consueuerunt: febris inquam, syncope, mentis alienatio ac pertur batio, spasmus & id genus alia. Sed & interim diligenter consyderandae sunt uirtutum actiones, ex pulsu, lotio, uomitionibus, & alijs id genus, quae foras excernuntur. Contemplari etiam oportet laborantis appetentiam, tollerantiam uultum siue faciem, & consimilia. Ex ijs itaque & consimilibus praesagijs, quae ab Hippocrate & Galeno memoriae prodita sunt, diligenter perpensis & examinatis, robur uirtutis, morbi magnitudini conferes.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
