Latin
53.9 to 53.13
Conrad Gessner, De chirurgia 53.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
per uerbum discissiones, magna (uti superius diximus) ac profunda uulnera intelligimus, &ad sinum usque interiorem longè lateque penetrantia, qualia esse cernuntur in ijs, quae penitus sunt excisa. Hac autem dictione ex industria usi sumus, ne quis putet uulnus quodcunque in praenominatis partibus exitiale esse atque insanabile. Ventriculus nanque &tenuiora intestina, quia non parùm participant carnosa substantia, si in summa parte duntaxat uulnerata sint, saepenumero agglutinantur, &uelut collato foedere in robur substantiae corpulentae concordi concretione coalescunt. Sic &uesicae ceruicem, siue collum quotidiè sanari uidemus, cùm ex ea lapis extrahitur, quoniam ex parte carnosa est. Idem &de alijs partibus iure credi potest, si per summa corporis, seu substantiae earum uulnus duntaxat acceperint. VERVMENIMVERO ieiunum intestinum uulneratum omnium maximè inter tenuia incurabile esse omnino à Galeno &à Paulo praedicatur, tum propter uasorum quae in eo sunt, magnitudinem multitudinumque tum quod tunica prę tenuis neruosaque existat. Adde quod &bilem synceram hoc intestinum ex cholago gis porris recipit uniuersam, &omnium maximè iecori uicinum habetur. LIENIS uulnera, cùm munus habeat toti corpori apprimè utile ac propè ne cessarium, sitque (ut nonnulli dixerunt) ueluti alterum hepar, periculosa sunt, non adeò tamen, ut aliarum modo dictarum particularum. HI quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad cauitatem membrorum intus conditorum uulnera perueniunt. Haec enim ut plurimùm letalia sunt, tum quia aer externus &nos ambiens, per ea non alteratus ingrediens, internas partes non parum offendit: tum quia per eadem internus exhalat spiritus, quo sic expirante &euanescente, uirtutis robur insigniter offenditur &dissoluitur, mul toque imbecillius redditur. Accedit huc, quod huiusmodi uulnera haud commodè detergi possunt: quodque ea tandem degenerant in fistulas &empymata, id est, purulentas collectiones excitant: unde &mors ipsis uulneratis demùm accidit. Signa autem, quibus praedictarum partium internarum uulnera deprehen di possint, tediosę prouxitatis uitandae gratia, in hac uulnerum uniuersali metho do, consultò praetermisimus. CAETERVM uulnera &puncturae, quae in capite musculorum fiunt, ubi nerui, tendones, &ligamenta ferè carne nudantur: item quae tribus digitis à iunctura distant, &quae prope tempora accepta sunt, magna ex parte letasia existunt, Nerui uerò &tendonis punctura, propter sensus uehementiam, &quoniam hęc pars principio, id est, cerebro continuatur, prompta est ad neruorum conuulsio nem excitandam: ac tum praesertim, cùm nihil extrorsum expirat, obcaecato cutis uulnere: ut Galenus annotauit in opusculo cui titulum fecit μικρὰ τέχνη. Proinde huiusmodi punctio mortem accersit. Noxa enim quae cerebro illata est, statim communicatur organis respirationi seruientibus, ut iam suprà dictum est.