# De chirurgia 54.13-14

Conrad Gessner, De chirurgia, 54.13 to 54.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/54.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/54.13

Contra uerò si membra "cacochyma occupauerint, plurimùm renituntur curationi, nec nisi tempore "longo possunt ad sanitatem perduci. Sed multò adhuc difficilius curantur, quan„ do corporibus eorum incidunt, qui uel hydrope laborant, uel lepra sid est, ele"phantiasi) aut aliqua alia praua temperatura. Praeterea in quinto aphorismo"rum Hippocrates sic ait: Viceribus frigus quidem mordax cutim obdurat, do"lorem insuperabilem facit, liuorem obducit, rigores febriles, conuulsiones, distensiones. Adhaec iudicatur quòd insignes continui solutiones malè curatae, praesertim circa iuncturam, maciem inducunt sequenti particulae. Et hoc quidem propter obstructionem & uirtutis debilitatem, ut iam semel dictum est, & infrà adhuc dicetur. Plurima adhuc alia praeter supradicta, iudicia diligenti animaduersione obseruanda sunt, quae in sequentibus & in tractatu de ulceribus (quòd tam his uulneribus sint communia) recensebuntur. Itaque finem his de ulceribus iudicijs imponemus, si quae de ijs doctè, breuiter, atque ornatè scripsit Celsus, subiecerimus. Haec enim uice anacephaleosis & compendij Quae uulner insanabilia sint Celso. Quae uulnera difficilem curationem ha beant. Periculosa uulnera. Malum uulnus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
