# De chirurgia 54.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 54.9 to 54.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/54.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/54.9

tem & mollitiem, eam Carteriam intelligit) uiderim glutinari, & in uno iuuene agresti, cui exiguè erat incisa. Qui autem eam inciderat, inquit ille, medicus admodùm iuuenis erat, & operum artis parum peritus, uenamque se incidisse putabat. Cùm enim brachium hominis, uenam incisurus, deligasset, contigit attolli ueluti in gibbum arteriam, atque ita hanc pro uena diuisit. Hanc autem incisionem Galenus curiosè coniunxit, conglutinauit, & persanauit. Verùm parua saApho. 19. nè (ut dictum est) incisio erat. Quòd si utique magna atque effatu digna fuisset, nulla certè ratione persanari potuisset. Quod Hippocratis testimonio confirma tur sexto aphorismorum sic inquientis: Cùm discissum fuerit os, aut cartilago, uel neruus, aut genae particula tenuis, uel praeputium, neque augetur neque coalescit: hoc est, neque talis aliqua regignitur substantia, qualis abscissa est, neque un Discissa quae quam discissi corporis labra agglutinantur. In hoc autem aphorismo, uox discis dicantur. sum diuisionis magnitudinem significat. Discissa nanque (ut Galenus ait in com ment.) diuisionem habent usque ad finem peruenientem. CAETERVM nihil aduersus praedicta pugnat obiectio, quae de ossibus pue Ossa puerorum fracta coalerorum afferri possent quod scilicet coalescere possunt, ut libro artis medicinalis scunt. Gal. asserit: quia mollitiem habent & uirtutis robur, ob propinquitatem suę natiuitatis. Sed nec prius asserta infirmat, quod de dentibus obijci solet, quod scili cet renascantur, non solùm in pueritia, sed etiam in alijs aetatibus. Quoniam non Albertus Bononiensis. generantur (inquit Albertus) ex materia ordinata, sed ex superfluitate non quidem à uirtute prima conformatrice, sed nutritoria inducente actum generatiuę. Postremò iudicat Hippocrates sexto libro aphorismorum, quod uulnera in cor pore eorum, quae aqua inter cutem laborant, non facilè sanantur. Non prius enim curantur uulnera, aut ulcera, quàm ad cicatricem perducantur. Non possunt autem ad cicatricem perduci, nisi sufficienter exiccentur: quod non factu est facilè in ijs, quos aqua inter cutem malè habet, ob humiditatis immoderantiam, ut docuit Hippocrates in libro de ulceribus: & Auicenna his uerbis: Solu- Auicenna "tio continui, & ulceratio, & id genus alia, facilè ac cito curationem recipiunt, cùm „ in particulis fiunt quae bona praeditae sunt temperatura.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
