Latin
Cap. IIII
Conrad Gessner, De chirurgia 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. MNIVM solutionum continuitatis, ne dum uulneris communis qui ddem curandi indicatio, seu (ut dicunt) intentio, &unitio, ut Gale. ait Allibro artis medicinalis cap. nonagesimo. Et ea quidem est prima indi catio omnibus nota, ab essentia ipsius affectus desumpta, quae praecipit atque insinuat, contrarium per suum contrarium propellendum esse. Haec autem prima ac generalis indicatio perficitur à duobus, nempe à natura tanquam à praecipuo agente, &causa effectrice, adiuta suis uirtutibus, &alimento conuenienti: &à medico tanquàm ipsius naturae ministro, quatuor intentiones sibijnuicem (quod aiunt) subalternatas in animo habente, dum opus suum exercet, ut curationis finem propositum tandem assequatur. Prima iubet extrinsecus incidentia (si qua forsan labris ulceris intercidant) amouenda esse. Secunda praecipit applicada esse extrema distantium partium. Tertia docet ea in unum iam conmissa &coacta, ita conseruare. Quarta suadet ipsam partis laesę substantiam tueri, ac salubrem seruare. His &quinta non absurdè superaddi potest, quae docet accidentia uulneribus succedere consueta, corrigere ac propulsare. Primum intentionem assequemur dilatando uulnus, si non satis dehiscat, aut si eius labris aliquid intercidat extraneum, utputa uel ossis particula aliqua pun gens &aspera: aut telum aliquod infixum, ut sagitta, uel mucro, uel aliquod aliud extrinsecus incidens: cuiusmodi sit spina uel arundo. Atque ubi satis diducta fuerint labra uulneris, digitis, aut uolsella, uel forcipe aut alio id genus instrumento à te, ut res expostulat, excogitato, quod infixum est, aut labris ulceris intercidit, apprehendi debebit, &leuiter, ac (si fieri possit) citra dolorem euelli, ut in sequentibus docebitur. DE SAGITTIS, PLVMBEIS GLANdibus, &globis ferreis, ac quibuscunque alijs telis, è corpore extrahendis. Corpus ed byl