# De chirurgia 56.11-14

Conrad Gessner, De chirurgia, 56.11 to 56.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/56.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/56.11

Ergo uulnus ipsum, ut & caetera alia uulnera, tractari ac curari debet, hoc uno addito, quòd qui ab infixo telo alteratus est sanguis, exprimi ac educi debet, ut uulnus ipsum à putrilagine uindicetur. Ac perfundi quidem debet oleo calente, maximè si doloris adest suspicio. Si inflammationem experiatur, ad eam tollendam insuccatis lanis, fomentis, cataplasmatis & consimilibus utemur. Si uerò inflammatione uacuauerit, suturis (si opus fuerit) adhibitis, impositoque medicamento, quod cruentis statim uulneribus inijci solet, curandum est. Caeterum his communibus praelibatis, tempestiuum est, propria quaedam de telorum extractione subijciamus: & quando ac quomodo attractione uel propulsione, sit utendum, sumpta primùm (ut propositum est) indicatione ab ipsorum telorum generibus seu differentijs, dein ab ipsis sedibus affectis. Itaque tela, quae iaci ac uibrari solent, magna ex parte sunt uel oblonga & angusta, cuius modi sunt sagittae: uel lata, uel rotunda, aut angulosa, ut plumbea glans: uel ferrea, ut lapis aut simue aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit. Telum si oblon gum est & angustum, cuiusmodi sagitta est, & facilè in corpus conditur, & altis simè insidet. Saepius itaque alia parte, quàm qua uenit, sagitta educenda est: praecipueque, quia ferè spiculis cingitur, quae magis laniant si retrò, quàm si contra trahuntur. Si inde aperta uia caro diduci debet, ferramento ad similitudinem fa cto Graecae literae V. Deinde ubi apparuerit, si mucroni arundo inhaeret, propellenda est sagitta, donec ex altera parte apprehendi & extrahi possit. Si iam illa arundo inquam seu hastile decidit, solumque intus ferrum est, mucro uel digitis apprehendi, uel forcipe atque ita educi debet. Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte qua uenit euelli magis placuit. Nam ampliato uulnere, aut arundo si inest, euellenda est: aut si ea non est, ferrum ipsum. Porrò eximetur ferrum uel Si sagitta spiculis cincta e

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
