# De chirurgia 58

Conrad Gessner, De chirurgia, TAGAVLTII. LIB. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/58

Sed illud ne intereat, antè debebit attendere, qui uulnus exuxerit, ne quod in gingiuis, palatoue aliaue parte oris ulcus habeat: hoc pacto enim & ipse tutus erit, & tutum hominem uulneratum praestabit. Siquidem uenena (ut Celsus ait) non gustu, sed in uulnere nocent. Verùm priusquam haec aggrediamur, telum ipsum uti docuimus eximendum erit. Atque hactenus tradita est methodus de telis è corpore extrahendis. Caeterùm Nicodemi incantamenta & insusurrationes, quas & coniurationes uocant, quae à Theodorico & Gilberto referuntur, ne pili quidem facio, ut quae merae nugae sint, & Christianum hominem non deceant. Medicamenta autem ea quae extrahendis infixis dicata sunt, subinde Gui do usurpare solet in spinis, piscium ossiculis, lapidibus, uitri fragmentis, surculis & ossium frustulis eximendis: aitque frequenti experimento se edoctum medicamentum ab Auicenna descriptum, inter caetera praestantissimum esse & efficacissimum. Recipit autem fermenti, mellis optimi, aut aluearum sordiciei (quę Graecè propolis dicitur) singulorum libram semis, uici quercini quart. unum, ammoniaci quart. semis, olei quart. unum: ex quibus omnibus conficitur emplastrum, quod loco cui fixum intus inhaeret, superponitur. Rogerius asserit multiplici experimento comprobatum, quod radix arundinis contusa cum melle & apposita, infixa sine dolore extrahit. Plaeraque alia sunt in antidotario descripta, quae uim habent attrahendi, & infixa euellendi, cuiusmodi sunt, dictamnum, tapsia, sagapenum, ammoniacum, aristolochia, ranae combustae, & id genus alia.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
