Latin
GENNERALISEI COM
Conrad Gessner, De chirurgia 6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Chirurgi ingenium pertinent,
Bona, ac prompta appraehensio,
Tenax memoria,
Reminiscentia facilis,
Rectum iudicium,
Operandi dexteritas,
Solertia, ac promptitudo in remedijs inueniendis.
Ad operandi dexteritatem, ac promptitudinem, haec requiruntur,
Acris oculorum acies, claraque,
Manus strenua, stabilis, nec unquam intremiscens.
Vt non minus sinistra, quàm dextra sit promptus.
Optima corporis conformatio, atque habitudo.
Mores quidecent chirurgum sunt, vt sit
Audax, &animus intrepidus, in rebus tutis, &necessarijs.
In rebus dubijs, ac periculosis non admodum praeceps.
Comis, &affabilis erga laborantes.
Mansuetus, ac facilis erga suae factionis homines, &ut graecè dicam φιλέταιρος,
id est, amator sociorum.
Prudens, ac circunspectus in praesagiendo.
Castus, ac temperans. Misericors erga pauperes. Pecuniae non nimis cupidus,
nec exactor iniquus.
Conditiones quae ad laborantem attinent, tres sunt praecipuae, vt
Pareat medico, non secus, ac seruus domino, &in nullo propriae indulgeat
uoluptati.
Confidat in medicum, &chirurgum.
Patienter ferat omnia, quae fiunt à chirurgo rationali, experto, gratia recupe
randae sanitatis.
Qui aßident aegro, debent esse
Fideles.
Prudentes.
Pacifici.
Exteriora omnia apparata esse debent:
In utilitatem laborantis,
Et ut morbus desyderat.
Nomine exteriorum compraehenduntur:
Jidoneae &omni turba uacantes.
Habitationes uel
parum commodae, &turbarum plenae.
Quae nunciantur, aut aguntur.
Quae iram, tristitiam, aut aliquem alium affectum infligunt aegrotanti.
Quae somnum abrumpunt &interturbant.
Finis Compendij chirurgiae.