# De chirurgia 60.1-2-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 60.1 to 60.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/60.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/60.1-2

uulieri deligando aptissiina longitudine, quam natura partis desyderat. Vt si humerus tibi deligandus sit, fasciam quae latitudinem sex digitorum habeat, assumes: at si femur, quinque: si tibia, quatuor: si brachium, trium digitorum. Si uerò digitus ligari debeat, unius di giti latitudine fascia assumenda erit. Eius uerò longitudo sit pro ratione numeri iniectionum, hoc est, pro necessitate reuolutionum. Hoc igitur ut & multa alia, quae scriptis mandari non possunt medici ac chirurgi ingenio, quod (ut Damascenus ait) tum artem tum naturam operantem magnoperè adiuuat, committitur. Sed & ad hoc non parùm confert, cognitio conformationis ipsius particulę laborantis, ut quarto Therapeutices Galenus his uerbis expressit. Deligare (in „ quit) commodè aegram particulam non possis, nisi prius uel ex figura, uel positu, ra, uel utrisque indicationem sumpseris. Hactenus de modo deligandi. Nunc de qualitate, & modo suendi. De sutura in vulneribus facienda. Sutura triplex p Riplex sutura communiter fieri solet in uulneribus, agglutinatoria, quam incarnatiuam uocant: suppressoria sanguinis & labiorum in unum adductorum, ad tempus conseruatrix. Sutura incarnatiua omnibus his plagis seu uul Vsus futurae agglutinatoneribus in molli parte acceptis, competit, quorum labra sic inuicem dissident, riae. ut sola ligatura in unum adduci non possint, & quibus nihil iam extraneum inter ipsas oras intercipitur. Sed & recentia esse debent uulnera, quibus hoc genus suturę accommodatur: uel saltem si uetera fuerint ac dura, callosaque labra habue rint, per scarificationem aut cutis ablationem, sanguine emisso renouata. Haec Modi quinque autem fit quinque modis. Primo, filo forti, aequali & leui, cuiusmodi est sericum suturae aggluin communibus saltem uulneribus, primum punctum faciendo in medio diuitinatoriae. sionis uulneris, deindè alterum in medio spatio utriusque lateris, & ita deinceps procedendo, ut inter duo quaecunque puncta, punctum intercedat, donec uulneris labra ritè commissa fuerint. Itaque neque nimis rara, neque nimis crebra su tura esse debet. Si enim nimis rara est, non continet: Si nimis crebra est, uehemen ter afficit. Quia quo saepius acus corpus transiuit, quoque plura loca iniectum uinculum mordet, eò maiores inflammationes (inquit Celsus) oriuntur. Sic igiLib. 5.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
