# De chirurgia 60.13-15

Conrad Gessner, De chirurgia, 60.13 to 60.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/60.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/60.13

Porro huiusmodi ligatura adaptari solet membris inaequalibus, id est, quae non sunt aequa lis crassitudinis, cuiusmodi sunt tibiae, scindendo fasciam ipsam, singulo quoque palmi interuallo: & eam ualidè acu assuendo, ab ea parte maximè, quae gibba est, seu, ut dicunt, arcuata: laxè uerò à parte altera dorsali. Hoc autem genus ligaturae utilissimum est in antiquis ulceribus, uaricibus, & tibiarum inflationibus. Deligatura quae retinet medicamenta, accommodatur membris, in quibus non potest fieri arctatio seu strictura, neque alia deligatura, ut in collo, & uentre atque omnibus abscessibus & dispositionibus dolorificis. Haec autem perficitur linteolo seu fascia unicum finem seu (ut dicunt) caput habente: uel quae sit multorum capitum seu brachiorum, prout res exigit. Atque eius deligaturae principium, super locum affectum inijcietur, & in parte opposita, uel nodus, uel potius sutura siet. Talis autem deligatura leniter & citra dolorem, cùm appetet tempus, solui debet. Quòd si linteola nimis adhaereant, ea tantisper uino madefacito, donec facilè separari possint: fascia uerò ad uulnus deligandum, lintea aptissima est Galeno libro sexto Therapeutices, quae nec nimiùm mollis nec ni miùm dura sit. Quod enim molle nimium est, & algae ritu fragile, non tutò continet. Quod uerò durum nimis est premendo offendit. Sit igitur ex panno ue teri, non tamen nimis detrito, suaui, leni & mundo: eaque latitudine & Lib. 5. met. Sic deligat. da est suscia, ut & contineat, neque astringat.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
