Latin
61.1 to 61.4
Conrad Gessner, De chirurgia 61.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
INSTITVT. quibusdam, omnibus ne prematur) primum quidem dolebit, post etiam tum „pulsu particula infestabitur, tum phlegmone. Porrò in omni membro carnoso, „quod suae unionis solutionem patitur, nerui, uenae, &arteriae reperiuntur, quae praua quaedam accidentia inducere possunt. Nempe dolorem, phlegmonem, sanguinis profusionem, conuulsionem, &id genus alia. Quibus summa diligentia medentem occurrere oportet. Occurret autem facilè, si ea praesenserit &praeco gnouerit, ut primo libro praesagiorum testatus est Hippocrates, ad hunc modum scribens: Nihil perinde medico conducibile est, quàm ut futura praesentiat: ita enim (ut Galenus locum hunc interpretans ait) de longinquo obuiam it malis. De sanguinis detractione in vulneribus. Mni recens facto uulneri (nisi in uentre sit) expedit (inquit Galenus) ex ipso „statim sanguinem plus minusue effluere. Quippe hoc modo phlegmone „minus tentabitur, tum ulcus ipsum tum quae circuposita loca sunt. Itaque si medi „cum imitatorem esse oporteat, non naturae tantum (ut subinde nos monet Hip pocrates) sed etiam eorum quae cum sua sponte ueniant, conferunt. In recenter autem acceptis uulneribus praesertim magnis &praeualidis expedit (ut diximus) sanguinem effluere: hic certè si minimè uel minus quàm parsit effluxit, quod deest ipsi adijcias oportet, sanguinem scilicet ex uena detrahendo. Porrò trifariam uulnera, ut &reliqua omnia alia uitia magna grauaque redduntur, ut Galenus ait libro quarto methodimedendi: nempe uel propter afflictae partis praestantiam, uel propter affectus uim seu magnitudinem, uel propterea quòd sunt cacoëthe, id est, maligna. Cuiusmodi sunt quaecunque in articulis accepta uulnera sunt. Haec enim doloris, uigiliarum, conuulsionis, &delirij periculum afferunt. Quod scilicet ibi tendones &nerui &carne uacua, atque ossea loca sunt. Vulneris igitur magnitudo, unà cum uirium robore mittendum sanguinam indicat: quanquam qui uulneratus est, prorsus redundantiae sanguinis fit expers. Quo fit, ut in artis operibus errent, qui in sola sanguinis abundantia, ipsius detractionem consulunt.