# De chirurgia 61.4-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 61.4 to 61.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61.4

Haec au tem aliquoties quidem sicca, quandoque uerò quopiam delibuta unguento admouentur, prout res ipsa exigit. Reliqua quae ad eiusmodi operationes spectant, medentis consilio & solertiae committuntur. De quarta intentione curandorum vulnerum. Varta intentio in curandis recenter acceptis uulneribus est, particulae laesae ubstantiam conseruare, ac prohibere ne ipsa dolore uel phlegmone, aut aliquo alio prauo symptomate (quod uulneribus ipsis accidere solet) infestetur Hunc autem scopum assequimur, admotis emplastris & linamentis ex oui can dido, & alijs huiusmodi refrigerantibus, ut rectè docuit Razes primis saltem die bus. Postea uerò uino styptico particula perfundenda, & figura aptissima collo canda est. Apertio quoque eaque interdum ex aduerso in uulnerata parte molienda est. Necessaria etiam est nonnunquam sanguinis missio, item & purgatio: ut mox docebitur. Sed & proba uictus ratio (quam statim praescribemus) in primis est obseruanda, si quartum hunc scopum cupis assequi. Porrò nihil aduersus haec quae commentamur pugnat, quod plerique obijciunt, uulnera scilicet inquantum uulnera, ijs tam uarijs, tamque multiplicibus auxilijs non indigere. Hoc enim dictum solum locum habet in paruis occasionibus & eucratis, id est, bono habi tu praeditis corporibus. In magnis uerò occasionibus, & in plethoricis corpori bus, uel uitioso succo refertis, necessum est ad prauorum symptomatum (quae recentibus uulneribus superuenire consueuerunt) praecautionem, praedictis uti auxilijs. Quod Galenus innuere uidetur lib. sexto methodi medendi, his fe "rè uerbis: Fingamus quempiam ad nos uenire, cui tantum cutis acu sit puncta, " hunc hominem, si is sit cui facilè ob bonam corporis habitudinem) ulcera sane "scant, etiam si citra medicamentum, nudoque membro ad opera consueta dimit"tas, nihil sentiet mali: sin ex eorum numero sit, qui difficulter sanentur (quia sci"licet uel plethoricus sit, uel uitiosis succis prematur, uel acris sit sensus, uel horum Omnis ferè morsus habet quoddam uirus. Vsus & materia turundarum & linamentorum.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
