# De chirurgia 61.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 61.5 to 61.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/61.5

Porrò nos sanguinem detrahimus, in recentibus & nuper acceptis uulneribus, nec solum ne pars laesa, aut circumposita loca (ut superius dictum est) phlegmone tententur, sed ut impetum quoque ruentis san guinis cohibeamus, & nimium profluuium impediamus. Hi enim sunt praecipui scopi mittendi sanguinis in recenter illatis uulneribus. Cęterùm si perpetuum est, quod ab Hippocrate (ut Galenus ait) didicimus, incipientem (inquam) fluxio, nem ad contraria trahendam, & reuellendam esse: fixam uerò iam in laborante, particula uacuandam esse, uel ab ipsa particula quę affligitur, uel à maximè uici, na. In promptu nobis & de sanguinis detractione colligere nunc est, quòd in prin, cipio hęc è longinquo, postea ab ipsis exulceratis partibus sit emolienda. Modum, uerò seu quantitatem uacuationis, tum ex redundantiae modo, tum ex copia sanguinis qui è uulnere effluxit, inuenies. Adhaec ex aetate, natura, tempore anni, regione & consuetudine. & ante haec exipsa laborantis uirtute. Venae autem secandae electio ex laborante particula indicatur. Vt si uulnus in capite, collo aut facie acceptum sit, humeralis in cubito uel manu, secanda est. Si ea non cernitur, media, quae ex ea deriuata est. Interiorem uerò (quam basilicam uocant) incidere utile est in ijs, quibus inferiores collo partes usque ad renes & umbilicum uulneratae sunt. Hac non comparente, certè media quae ab ipsa diducta in iuncturae apparet flexura, diuidenda est. Vbi enim uena (ut Galenus ait libro de phlebotomia) parti affectae propria est, obscurior fuerit, & ad mediarum a „ liquam aperiendam accedis: omnino tibi conandum est, ut eam quae à propria, diducitur, potius incidas. Est uerò & quae inferiores sunt cubiti iunctura, eas scilicet quae in ulna existunt, nihil secare prohibeat, ubi nimirum quae in cubito sunt non appareant. Sed eas certè, quae in rectum sunt, id est è directo sitae, & à uenis quas in cubito si apparuissent, alioqui seccassemus, diductae.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
