# De chirurgia 63-2

Conrad Gessner, De chirurgia, INSTITVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/63-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/63-2

tibus, pane non fermentato (quem azymum uocant) malè subacto & improbè cocto, eos arceto. Caseum, praesertim salsum & ueterem, fructus ferè omnes, allia, cepas, sinapi, salita Caseus. omnia & acria, nec non species omnes aromaticas, ne gustent, admoneto. Fructus, &c. Perdices autem pullos atque auiculas, quae in dumetis uersari solent, aqua rosarum Auiculae alteratas: prisanam hordeaceam, quam uulgò hordeatum & hordeum mundatum Prisana hordeacea. appellant: item lac amygdalinum, & quod auenatum uocant: iura quoque carni um simplicia, aut cum ouis praeparata, illis in cibum permittito. Ex oleribus lactucam, portulacam, boraginem, (quae buglossum est hortulanum) Olera praeterea olus, quod Arabes aspanar, nos uerò nomine parum mutato, spinacium & spinargium dicimus, & alia id genus illis concedito. Aqua cocta illis potus esto: sed in aqua cibarius panis, qui Graecis syncomi- Aqua pro potu. stos appellatur, uel plurimum furfuris habens, sordidus dictus, maceratus fuerit. Vel eius aquae simplicis loco, cremor prisanae, aqua hordei, uel (si debiles aut senes fuerint) uinum aliquod stypticum, id est, austerum, quod crassae sit substantiae, plurima aqua dilutum: aut si tenue concedatur, illud sit oligophoron, id est, parum aquae sustinens. Breuem ac frugalem illis coenam imperato. Coena. Leuem frictionem, sed his partibus quae longius absunt à uulnere, adhibeto. Frictio. Vt quiescant, iubeto. Optimum enim illis (inquit Celsus) medicamentum quies Quies. Motus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
