Latin
64.1 to 64.4
Conrad Gessner, De chirurgia 64.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et subdit: „gendas, sed dum taxat fouendas Nam si eas tales quales accepimus, properemus in istis seruare uel etiam augere „&seruandas. semper addemns ad morbum. Quibus uerbis apertè docet Galenus, non semper „Therap. 7. uires in aegris augendas esse aut roborandas, sed satis esse interdum si eas conseruemus &fuiciamus. Nisi forsan adeò imbecillae ac prostratae fuerint, ut quae ab illis sumitur indicatio, caeteris alijs indicationibus sit praeferenda. Quod sanè in omnibus uulneribus non contingit. Adde quòd ubi contrariae, &ex aduerso pu gnantes inter se sunt indicationes, committendum non est, ut dum alteri nimium sis intentus, alterius omnino obliuiscaris, sed utriusque memor, quoad licebit, miscere eas oportet, ut libro septimo methodi medendi Galenus nos edocuit. Gal. 8. meth. Quod praeceptum (inquit) ubique memoria teneri uelim. Vnde &circa finem octaui praedictae methodi sic inquit. Ergo tum exercitatum in omnibus, tum natura prudentem esse medicum conuenit: quò cuiusque indicationis potestate diligenter, consyderata, omnibus inter se collatis, unam idonei uictus summam, quae laboranti sit commoda, comparet. Vini usus inItaque ut semel dicam, uulneratis per initia usque ad diem septimum (intra quod terdicendus tempus ferè solet phlegmone in locis uulnere affectis excitari) uini usus interdiuulneratis usque ad diem ci debet. Nisi tamen ex largo sanguinis profluuio uiribus destituti, inter morienseptimum. tes appareant. Tunc enim ante ullam curationem (ut Celsus ait) uino reficiendi sunt, quod alioqui inimicissimum uulneri est. Transacto uerò die septimo, illis (si nihil aliud prohibeat) innocuè uinum modicum &aqua multum dilutum, exhiberi potest. Nam si ad hunc usque diem nec phlegmone tentetur, nec dolore afficiatur, in posterum tutus erit. Atque haec de quarta intentione quae laesę particu lae substantiam conseruandam esse indicabat, dicta sufficiant. De quinta intentione, quae medico chirurgico proponitur, in curandis vulneribus, quae est symptomatum correctio. Symptomatum Vintam intentionem, quae est accidentium superuenientium correctio, correctio. &profligatio, assequimur, remedia cuique propria, prout res desyderat, Symptomata, admouendo.