# De chirurgia 64.13-14

Conrad Gessner, De chirurgia, 64.13 to 64.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/64.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/64.13

Huius rei gratia iubet Rogerius fieri fotum ex maluis, absynthio, arthemisia & farina triticea, uino incoctis, quibus & mellis momentum adijciendum est, axungiae uerò quod satis esse uidebitur. Quòd si pus per uulnus non uacuetur, aliud loco commodiore illi moliendum erit emissarium. De tollenda in vulneribus intemperie, quam discrasiam vocant. SCI flammea quaedam citra humorum affluxum dispositio, quam discrasiam Si calida adsit intemperies. Ocalidam uocant, uulnus occupauerit (quod ex rubore & uessicatione facilè deprehendes) affectum locum infrigidare oportet, non hyoscyamo quidem, aut mandragora, quoniam plus iusto refrigerant: sed rosis potius & plantagine, atque unguento albo, quae praeter id quod desiccant, moderatè etiam refrigerant. Si frigida intem Si autem frigida intemperies locum obsederit (quam mollities & cutis liperies uulnus uidus color ostendunt) ipsum excalfacies, non resina uel pice, aut asphalto, obsederit. quod daemonis stercus appellant: sed uino & unguento nigro, aut fusco, Horum ung. uel eo quod basilicon uocant. Quòd si eiusmodi symptumata uulnus seu plagam descript. ex li degenerare faciant in ulcus, recurrendum erit ad ea, quae de ulceribus sequente 6. requirendae sunt. libro traduntur. Porrò si humida uel sicca affuerit intemperies, suo quoque contrario profliganda erit.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
