# De chirurgia 64.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 64.5 to 64.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/64.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/64.5

Symptomata autem seu accidentia, quae consueuerunt euenire quae uulnera post accepta uulnera & solutam unionem, haec ferè sunt: Dolor, phlegmone, tis accidunt discrasia seu intemperies, febris, pruritus, conuulsio, paralysis, syncope, mentis alienatio seu delirium, durities atque impotentia membri uulnerati. Itaque uulnera nunquam ad integram curationem perduci possunt, nisi eiusmodi symptae Symptomata mata prius abigantur. Symptomata enim quae magnitudine superant suas cauinterdum cusas, ordinem curationis saepe peruertunt, immutant atque interpellant: ut libro rationem per uertunt. primo ad Glauconem, & duodecimo methodi medendi Galenus annotauit. Itaque operae pretium duximus, de horum singulis ordine, & continuata serie pertractare, à dolore sumentes initium. De sedando dolore in vulneribus. Dolor phleg. Olor omnis, praesertim uehemens, etiamsi purum ab excrementis totum monas & flu corpus fuerit, fluxionis causa est. Particula nanque quae dolore affligitur, xiones concitat. succum atque in uulnere sanguinem maximè ad se trahit, copiosiorem scilicet, quàm sit illi ex usu: unde & phlegmone in ea frequenter excitatur. Proinde summa cura protinus adhibenda est, ut dolor demulceatur, ac in totum, si fieri potest, Dolorem sedan sedetur. Dolorem autem commodè sedamus in uulneribus, aut saltem mitigamus, tia in uulneri bus. facto ad particulam laesam fotu, uel ex rosaceo, si praestò affuerit, uel si eius copia non adsit, ex oleo communi quod modicè incaluerit. Quibus si oui candidum uel potius luteum (ubi magna non fuerit inflammatio, seu uehemens caliditas) adijciatur, praestantius adhuc auxilium efficies, neque ita uulnus inquinabis. Quòd si tam uehemens dolor extiterit, ut necessitate coactus fueris, aliquantulum uulneratam ac dolentem particulam stupefacere, oleum papauerinu admouebis. Et si maior cogat necessitas, opij momentum uel mandragorae (ut quidam rectè consuluerunt) adijcies. Quatuor illi celebres magistri ad eum finem laudant ra Emplastrum dicem solani, tritam & axungia porci exceptam. Theodoricus plurimum commenda Theodorici. bat emplastrum ex folijs maluae coctis, & in mortario contritis, cunque furfuris Rosaceum „ cribratura commistis. Quòd si rosacei momentum praedictis adieceris, melius Medulla pa"adhuc medicamentum reddideris. Medulla etiam panis triticei in aqua feruenti nis. macerata, ad sedandos dolores (ut supra diximus) efficacissima est.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
