Latin
64.9 to 64.12
Conrad Gessner, De chirurgia 64.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò si do lor admodum uehemens est, nec ullis quantumuis generosis auxilijs mitigetur, neruum tunc laesum esse significatur. Proinde tunc ad ea quae postea ad uulnera neruorum scribuntur, tibi recurrendum erit. Sed de ijs quę dolorem leniunt, ite rum ac multò fusius libro sexto agemus. Curatio aduersus vulnerum inflammationes, &abscessus. Inflammatio INflammatio in uulneribus tum maximè timenda est, cum uel os, uel neruus quibus maxiIuel cartilago, uel musculus laesionem accepit, aut ubi parum sanguinis pro mome uulneribus accidat. do uulneris fluxit. Ergo quoties quid tale erit, sanguinem maturè supprimere non oportebit, sed pati fluere, dum tutum erit: adeò ut si parum fluxisse uidebiLib. 5. tur, mitti quoque ex brachio debeat: utique (inquit Celsus) si corpus iuuenile &robustum, &exercitatum est: multoque magis, si id uulnus ebrietas praecessit. Quòd si musculus laesus uidebitur, praecidendus erit. Nam percussus punctus 3. meth. ue, praesertim in eius capite mortiferus est: praecisus uerò per transuersum, sani tatem recipit, hoc est, ab inflammatione &conuulsione uindicatur. Aliquis ta Melior est laemen ex particulae motibus uitiabitur. Verùm melior est (ut Galenus ait) laesio sio quam mors. quàm mors. Sic &neruum punctum saepe cogimur transuersum praecidere, quoties scilicet uel conuulsiones, uel deliria, uel ambo magna aegreque sanabilia superuenire uulnerationi cernimus. Porrò si iam inflammatio, aut tumor aliquis praeter naturam in uulneribus concitatus fuerit, curari debebit iuxta metnodum superiore libro à nobis traditam, in quo de tumoribus praeter naturam abundè disseruimus. Caeterum tametsi pro locorum differentia (ut libro primo Emplastrum de locis affectis Galenus ait) curationem quoque uariari contingat: Auicenna ta Auicennae ex men omnibus indiscriminatim partibus à capite ad pedes, emplastrum mirè ab malo Punico dulci. eo commendatum admouet, quod constat malo Punico dulci, incocto in uino stypti co, &postea in mortario subacto atque in emplastri formam redacto. Cae terum si enatus tumor, nec reprimentibus, nec per halitum digerentibus medicamentis cesserit: pus mouentia seu maturantia admouenda erunt. Cuiusmodi ea sunt, quae ad maturanda apostemata suprà retulimus.