Latin
65.14 to 65.15
Conrad Gessner, De chirurgia 65.14-15
Unproofread scanNot analysed yet
Neruosarum igitur partium punctura, acres quoque &mordaces humores, aut uenenosa aliqua qualitate praediti, in uulneribus modum hunc tertium conuulsionis substantiam diuellendo excitant. Quod de punctura diximus, testatur Galenus libro ar"tis medicinalis capite nonagesimo secundo, sic inquiens: Nerui uerò &chordae „punctura, propter sensus uehementiam, &quoniam haec pars principio, hoc est cerebro continuatur, prompta est ad neruorum conuulsionem excitandam. Ac tum praesertim cum nihil extrorsum expirat, obcaecato cutis uulnere. Hactenus Ga lenus. Acres autem, aeruginosos, &uenenosos succos per consensum, &uelut quadam partium conspiratione conuulsionem inducere, ostendit Galenus in commentario huius aphorismi Hippocratis: Conuulsio ex elleboro letalis est. Verùm conuulsionem istam quae accidit ijs, qui ab elleboro albo (hunc enim simpliciter elleborum nominare consueuit Hippocrates) purgati sunt non absurde ad secundum genus conuulsionis (quod fit ex inanitione) quispiam adduxerit. Quandoquide humores ipsi acres &mordaces, uim habent exiccandi atque inaniendi. Contigit autem &propter ipsam euacuationem citra mordentes succos, ijs, Conuuulsio tribus modis accidit. Apho. 3. lib. 5.