Latin
65.5 to 65.8
Conrad Gessner, De chirurgia 65.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
tertij aegritudo, qua mouentur lacerti, id est, musculi ad suum principium, &extensioni cap. proprio. sunt inobedientes: ut tertio canonum annotatur ab Auicenna. Neque enim ad syndesmos, id est, compulas seu ligamenta conuulsio, sicuti neque paralysis propriè refertur: sed (ut Galenus ait tertio de locis affectis) eorum neruorum, qui uoluntatis imperio obediunt, affectio est. Auerrois spasmum definiuit, cum membra sic contracta &rigida facta sunt, ut neque flecti neque extendi quouis modo possint. PorLib. 5. de symrò omnes conuulsionis causae seu affectus omnes, qui conuulsionem pariunt, Galepto, caus. &3. nus &Hippocrates in duo capita reuocarunt: nempe in plenitudinem &inanitio de locis affeDuę in uniuer nem, corporum uidelicet neruosorum, à quibus secundum electionem motus perfi sum conuulsic ciuntur. Itaque phlegmone, id est, inflammationes, plenitudinem pariunt: ardentis „nis causae, Galen. &Hipposimae &aridissimae febres, inanitionem. Sed neruosa corpora omnia (inquit Gale „nus) tendi posse, siue oppleta sint, siue inanita, declarant musica instrumenta. Ete „nim rumpuntur chordae, siue in humidum uaporibusque scatens, siue in aridum „squalensque cubiculum, intentis etiamdum chordis, instrumenta collocaueris. Proinde huius rei haud ignari artifices eas priusquam reponantur, laxare solent. Sed quomodo affecto aere tenduntur chordae, ut rumpantur, si uel nimis aridus Tertio de locis affectis. uel admodum humidus sit? Nempe humor madefacit ipsas, ut in tumorem pręter „naturam attollantur, qui mox eas extendit. Ac ueluti sol tergora arefaciens ipsa con, trahit, ita siccitas chordas &trahit &extendit. Si lora quoque cum ad ignem exic, Tertia causa cantur, contrahi tendique uidentur. Tertium caput seu tertiam causam addit Aui „conuulsionis cenna, quae tametsi materiae haudquaquam, saltem per initium proportione respon addita ab Au deat, noxam tamen (inquit) contristantem cerebrum inducit. cenna. Proinde nerui hanc seu molestum quippiam refugientes, contrahuntur &ad suam recurrunt originem, adnitunturque interturbantem causam ipsam expellere. Qui Barbaram sectantur medicinam, spasmum non proportionatum ad materiam by G teriam nominant: quia scilicet non accidat ob materiam, quae implere aut inani re partes neruosas possit, sed praua potius aliqua qualitate.