# De chirurgia 66.1-2-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 66.1 to 66.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/66.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/66.1-2

byG subsequitur causam eius esse ariditatem, ex inanitione rectè putaueris, ut GaleNOTAE nus annotauit libro tertio de locorum affectorum notitia. Si uerò ex sanis alicul conuulsionis repentina superuenit conuulsio, ob repletionem eam fieri necesse est: & maximè ex repletione. quidem si id uitij euenire sic repentè conspexeris, temulento cuipiam, ac omnino ple no homini, qui uidelicet in otio degit. Item si post tumores aliquos praeter natu ram subitò deletos, atque (ut paulò antè dictum est) euanescentes, uel post frigiditates condensantes, atque in unum neruos cogentes, sanum aliquem sic repentè conuelli contigerit: equidem nerui replentur à frigidis & glutinosis humoribus, ex quibus etiam nutriuntur, unde conuulsionem patiuntur. Itaque his praecognitis ac diligenter perpensis, haud difficilè inuentum fuerit utrum ab ariditate, quae est humidae essentiae defectus, & uacuatione seu inanitione: an ab humoris plenitu dine, quae egestati seu inopiae & inanitioni aduersatur, & ab Hippocrate repletio nominata est, affectus ipse prodierit. Spasmum autem, cui propter compati Spasmi ex consensu cerebri endi societatem, hoc est cerebro consortij lege, seu (ut dicitur) per consensum af notae. fecto, enascitur in uulneribus, ijs notis deprehendes. A causis externis excitatur cum dolore, morsu & molestia affligit, ac crudeliter laborantem excruciat. Spasmi iudicia seu praesagia. I conuulsionis noxa membris spiritalibus, ac respirationi subseruientibus praesagia. Scommunicetur, tum scire licet aegri salutem esse deploratam, ac subitam mortem futuram. Spasmus absolutus, seu (ut dicunt) confirmatus, praesertim si ex inanitione est, Conuulsio er & neruorum siccitate, prorsus incurabilis est. Absoluta enim siccitas & prorsu consummata consummata, insanabilis est Galeno lib. met. medendi septimo. siccitate. Quòd si ex siccitate non prorsus adhuc consummata, conuulsio enascatur, in Conuulsio ex terdum (sed uix ac non facilè) curationem admittit. Longum enim tempus (ut in siccitate non commentario sequentis aphorismi Galenus ait) exigitur ad siccitatem remouenprorsus absoluta, dam.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
