Latin
66.5 to 66.8
Conrad Gessner, De chirurgia 66.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
tes omnes apprehendit, atque ideò conuulsio totius corporis seu omnium corporis partium meritò dicitur, non iugis tamen ac perpetua (ut in emprosthotono &episthotono, atque tetano, id est, neruorum rigore uidere est) sed quae ex temporum accidit interuallis, hoc est, quae interpellata est atque intermissa, cum men tis ac sensuum oblaesione in quo &à iam dictis conuulsionum generibus discri minatur. Accidit nanque, ut is qui comitiali morbo conciderit, neque uideat neQuo differat spasmus ab e que audiat, neque ullo sensu quicquam percipiat, ac ne consequi quidem possit pilepsia. quid factum sit. Siquidem cum memoriae uiribus ratio quoque laeditur, ut lib. 3. de locis affectis Galenus annotauit. Haec autem in spasmo de quo nunc agitur, minimè solent accidere. Caeterùm accuratius atque exquisitius conuulsionis differentias, causas &generationis ipsius rationem ac modum perquirere, alterius est speculationis. Proinde ad praesens ea consultè omittemus. Satis enim chirurgo nunc fuerit, si quae de conuulsione diximus, probè intellexerit: si &tum communia tum particularia differentiarum ipsius signa cognouerit, ac periculoso huic symptomati (ne accepto uulnere aliquando eueniat) prospicere atque occurrere possit, &iam pręsens remedijs topicis, accommodis, &ex arte institutis profligare. De signis spasmi. SOmmunes conuulsionis notae sunt, aegra seu difficilis membrorum diCommunes no motio, colli tensio, labiorum contractio ac si uellet ridere: maxillarum, denti tae conuulsic nis. um &gutturis astrictio siue strictura: oculorum &totius feciei (ut dicunt) tortu SIGNA con ra seu peruersio. Si conuulsio ex inanitione apprehenderit, non repentè, sed pauuulsionis ex latim ac post morbos corpus extenuantes, omnemque eius humiditatem assumentes, inanitione. accidere solet. Vt exempli gratia, post largos sudores aut uomitiones immoderatas, aut alui deiectiones copiosas, aut immodicas sanguinis profusiones. Item post famem, uigilias, solicitudines, motus tum multos, tum uehementes, aridas aestuantesque febres.