Latin
66.5 to 66.8
Conrad Gessner, De chirurgia 66.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui morbi acuties ac uehementia tempus non expectat, quin citò uires dissoluit, &subitò exitium affert. Quae uerò ex repletione fit conuulsio, sanabilis est per euacuationem. RepleConuulsio ex tioni enim contraria est euacuatio. Quod &sequenti aphorismo innuebat Hit repletione Apocrates: Febrem conuulsioni superuenire melius est, quàm febri conuulsionem Febris enim conuulsioni ex repletione superueniens, humores frigidos &gluti nosos, ex quibus orta est ipsa conuulsio, solita est magna ex parte excalfacere, attenuare atque dissoluere. Si uerò ex febribus adurentibus totum corpus exiccetur, &neruis deinde ex Conuulsio ex siccitate conuulsio accidat: hoc maximum (inquit Galenus) est malum, &penè febribus adurentibus. insanabile. Curandae conuulsionis methodus. DOstquam de differentijs, causis, signis &iudicijs conuulsionis, abundè satis tractatum est, par est ut deinceps eius curationem exequamur. Esto igitur il lud primum ac commune pręceptum in omni conuulsione obseruandum. Partes Obseruanda in quae contrahuntur conuellunturue, ualenter continendae sunt, &inordinatis omni conuul sione curanda resistendum motibus. Oleo in hunc usum eas perfricare oportet ex lilijs confecto, uel si eius copia non sit, oleo communi, tum aquam mulsam assumere. Eos ue Curatio conuulsionis ex rò qui ex inanitione citra febrem conuelluntur, hoc pacto curabis. Oleo, aut cer inanitione. tè hydrelaeo calido, partes conuulsas primum foueto. Deinde si nihil prohibet, Fotus. etiam ad lauacrum deducito, temperatoque solio utitor cum oleo &frictione lenissi Balneae ex Oleo &hydrema. Iuuat quoque in calidum oleum totum descendere, uel in aquam calidam dul laeo cem, in qua humectantia quaedam &lenientia decocta sint. Vt sunt capita, &ex Humectantia tremitates agnorum, hoedorum, uitulorum &arietum pinguium: item maluarum &lenientia. ac uiolarum folia, althaeae radices, semen cydoniorum, &id genus alia, adie cta olei parte tertia. Sunt qui ad eundem usum iubent laborantes saepius in vnctiones. labrum lacte caprillo aut bubulo plenum descendere: atque ubi caldarium, seu lauacrum egressi fuerint, oleis humectantibus, ut oleo uiolaceo &amygdalarum dulcium: si ita non adsint, oleo communi optimo: si ne id quidem est, adipe non uetustissimo gallinę pręsertim, hoedi aut uituli, ceruicem &scapulas, &spinam.