# De chirurgia 67.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 67.1 to 67.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/67.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/67.1

iuncturas quoque & musculorum capita perfricant. Quidam autem infra scripto linimento totam spinam, iuncturasque omnes utilitate illinire consueuerunt. Linimentum, Recipe olei uiolarum uncias quatuor, olei amygd. dulcium, pinguedinis gallinae, medullae crurium uituli ana drachmas sex, pinguedinis uituli & hoedi ana drachmas decem. Bulliant omnia simul in decoctione maluarum, radicum althęae & seminis cydoniorum usque ad consumptionem ipsius decoctionis, deinde colentur, & fiat linimentum. Porrò frictio cùm omnibus in homine uertebris utilis sit, tum ijs praecipuè quae in collo sunt, cùm manus & brachia conuul Si febris adsit sio maximè inuadit. Quòd si febris adsit, non humectantia modò, sed refrigeran spasmo. tia quoque in hydrelaeo, id est, miscellanea ex aqua & oleo decoquenda erunt. Cuiusmodi sunt folia salicis, hordeum confractum, uiolae, nymphęa (quod nenuphar appellant) aut eius farinae quopiam aliquo. Ergo die nocteque (est enim grauis, admodum importunus acutusque morbus conuulsio) interpositis tamen quibusdam breuibus interuallis ijs remedijs, hoc est, fotibus, balneis & unctionibus utendum est. Dum ea intermittuntur, imponendum malagma aut cataplasma aliquod est, ex eiusmodi humectantibus & lenientibus, itidem (si res expostulet) & refrigerantibus, contrà quàm in conuulsione quae ex plenitudine or tum habet. Haec enim uacuantia ac digerentia, calefacientia quoque, & (cum ex humore procreata sit) siccantia desyderat, ut mox dicemus. Cęterùm qui ex sicAlimenta in conuulsione citate (quae inanitionis est comes) conuelluntur, nutriendi sunt sorbitionibus ex siccitate faex chondro & alica: si haec non adsunt, ex lacte aut hordeato, aut à pullis mollicta idonea. bus, uel agniculis, uel hoedis tenerioribus iure aliquo assumpto: itemque ouis sor bilibus. Vinum quoque tenue & aquosum, quod facilè per omnia corporis mem bra distribuitur, illis exhibebimus, aut saltem cum suis iusculis, ut ea promptius permeent, remiscebimus: nisi tamen febris accesserit. Tunc enim prisanae creSomnus con mor magis offerendus est, somnusque accersendus. Hic enim praeterquàm quòd ciliandus. uires omnes reparat, plurimum etiam humectat. Vigiliae uerò cum ex ijs sint quae maximè euacuant & exiccant, conuulsionem ex siccitate accersunt & augent. Indendi etiam sunt clysteres ex lacte, & ex eodem conficienda gargarismata.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
