# De chirurgia 67.12-13

Conrad Gessner, De chirurgia, 67.12 to 67.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/67.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/67.12

Sunt qui iubeant eodem aut consimili unguento, totum corpus inter duos ignes, aut in hypocausto, nudum hominem constitutum, uel si aestas est, in sole inungi. Porrò huic unguento uisus est alibi Theodoricus addidisse her bas, quae ingrediuntur compositionem unguenti, quod aragon nominatur, & alterius quod Agrippae tribuitur, quorum descriptiones extant apud antidotarium Nicolai: & praeter haec addit oleum de castoreo, & pinguedinem ex limacibus rubris assumptam. Vocabatque tunc eiusmodi unguentum alabastrum, quod sanè neruorum contractionibus apprimè est utile & accommodum. Conducun etiam magnopere ad spasmum eiusmodi, oleum uulpinum, laurinum, rutaceum, sicyonium chamaemalinum, de iunipero, de terebinthina. Item oleum benedictum, & oleum philosophorum. Ex ijs itaque & consimilibus, frictio, omnibus in homine uertebris, utilissima est. Iuuat etiam nonnunquam totum hominem, in labrum illis calidis oleis plenum descendere. Sed & hypocausta siue thermae & stuffae (ut uocant) siccae, quae ex suffitu rerum desiccantium fiunt, aliaque Febris conuu sionis ex plenitudine superueniens bonum

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
