Latin
67.5 to 67.7
Conrad Gessner, De chirurgia 67.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ita que (ut semel finiam) in hoc conuulsionis genere, curandi methodus unicum ha bet scopum, nempe humectationem. Quem certè (ob superius adductam ratio Ex 7 methodi nem) non facilè est assequi. Aegrius nanque curantur, quae in humido siccoque hamedendi. bentur alterationes, quàm quae ex calido &frigido consistunt. Hae enim maximè actiuis qualitatibus corriguntur. Illarum uerò curatio imbecillis, &(ut sic dicam) magis materialibus &passiuis qualitatibus perficitur, potissimumque cùm humectandum esse requiritur, ut libro septimo suae methodi Galenus nos edocuit. Si tamen ulla spes curationis est, in supra memoratis remedijs consistit. Itaque tametsi malum hoc ferè sit immedicabie: cùm tamen saepe etiam praeter expectationem quaedam eueniant, curatio uenit aggredienda. Curatio conuulsionis ex plenitudine. TAm uerò spasmum ex humiditate &plenitudine curabis per euacuantia. Va cuare autem oportet, &à toto corpore, &ab ea parte quae conuellitur. PorVacuatio à to to corpore. rò à toto corpore plenitudinem uacuamus, duobus potissimum auxilijs, Sanguis in quinempe sanguinis missione &purgatione. Sanguinem mittemus maximè, in qui bus mitti debus uel multus sanguis abundat, uel phlegmone conuulsionem excitauit, etiam beat. si laborans prorsus redundantiae sanguinis sit expers, modò nihil obstiterit eoQuae in mittem rum, quae sanguinem mittendum dehortantur. Venae autem secandae electio ex laborante phlegmone ac conuulsione, particula tibi indicabitur. Modum uerò seu quantitatem uacationis inuenies, tum ex redundantiae modo, tum ex reliquis quae in sectione uenae spectanda &aestimanda sunt: Nempe ex aetate, natura, tem pore anni, consuetudine, regione, coeli statu, &ante haec, ipsa laborantis uirtute. Cęterùm sic ut oportet, facta per sanguinis detractionem, totius corporis uacua tione, &humorum influentium auersione, mox phlegmones curationem aggredie ris. Cuius (ut &omnium aliorum tumorum qui praeter naturam consistunt) si iam facta est, caput seu scopus praecipuus est, infestantis humoris uacuatio.