# De chirurgia 67.8-11

Conrad Gessner, De chirurgia, 67.8 to 67.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/67.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/67.8

Cùm enim phlegmone duplici ratione (ut Celsus ait) à natura recedat, & quòd pars ipsa multo sanguine sit referta, & quòd eadem sit calidior, utique uacuationis indicatio, refrigerationis indicationem uincit. Quòd si adhuc in generatione est, in hac prior uacuatione est, confluentis ad affectum locum sanguinis inhibitio. Sed de hac alibi abundè dictum est. Vbi uerò corpus uel flaua bile, uel atra uel pituita, uel serosis humoribus refertum fuerit (quem habitum Graeci cacochymiam nominant) tum purgatione quae cuique superanti succo sit accommoda, uacuationem moliemur. Verùm enim uero, quoniam conuulsio ex hum ditate seu plenitudine, qua sani etiam repente capiuntur, magna ex parte à pitui tosis humoribus crassis, glutinosisque in ipsa neruosarum partium substantia in farctis, procreari solet, eius potissimùm, quae ab hac causa ortum habet, curatio nem subijciemus. Ergo quae crudos, crassos & uiscosos humores potenter euacuant medica menta (inter quae primas obtinent, hiera picra & agaricum) hac conuulsione la borantibus exhibeto. Clysteribus acribus eorum aluum subducito. Pessis & suffitibus in mulieribus (si occasio detur) menses euocato. Gargarismatis, apophlegmatismis, & errhinis seu sternutatorijs acrioribus, pituitam per os & nares educito. Abundè repurgato corpore, ceruicem, axillas, & inguina, oleo liliorum, costino, spicato, laurino, & ex pulegio, addito castorei, & cuphorbij momento, inungito: & lanam mollem ac succidam facto litu superimponito. Rogerius ad eiusmodi spasmum, sequens ungentum instituit, quod & Theodoricus approbauit. Recipe olei muscellini unc. unam, petrolei semunciam, olei communis, & buti ri ana uncias quatuor, cerae unciam unam, styracis calaminthae, styracis rubrae, singulorum drachmas duas & semis: mastiches, olibani, gummi haederae, ana unciam semis: ex ijs omnia quae liquescere possunt, igni admoueantur: alia uerò tri ta, & in puluerem redacta, illis remisceantur: postremò addatur styrax, & fiat un guentum, ex quo moderatè calefacto, ceruix, & collum totum, ac uniuersa spina dorsi, inungatur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
