Latin
68.5 to 68.8
Conrad Gessner, De chirurgia 68.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem &qui ore suo uirus extrahunt, aegrae uidelicet particulae (ut superius dictum est) admoti ipsamque labijs complexi. Si autem accidat conuulsio, ob morsum oris uentriculi (quod propriè stomachus appellatur) ab acri aliquo, mordaci &erodente humore excitatum, uomitus statim concitandus est, post quem uentriculus roborandus erit, tum ijs quae extrinsecus admouentur, tum ijs quae intro assumun tur iuxta periti alicuius medici consilium. Porrò in omni conuulsione à quacunque causa ortum habeat, cerebrum in primis roborandum est. Caputigitur abrasis crinibus oleo liliorum fouendum erit. Iuuat &eodem oleo, ceruicem, totamque dorsalem spinam, axillas quoque &inguina inungere. Hoc enim spasmo, praesertim humido est, dicatissimum. Hora paroxysmi bonum est, laborans contineat inter dentes baculum salicis, ne os exactè claudatur, &lingua à dentibus dilaceretur. Vitimum est si nihil aliud fieri possit, neruum, aut musculum ex quo conuulsio orta est, transuersum praecidere, ut Galenus &Razes consuluerunt: praestat namque unius particulae actionem amittere, quàm totius corporis. Meliorque est (ut Galenus ait) laesio quàm mors. Itaque hoc pacto conuulsionem quidem sanaueris: aliquam tamen ex particulae motibus uitiaueris. Vt autem ei quod urget, &unde primum maximeque homini imminet periculum, succurramus, cogimur sic nonnunquàm alium insanabilem affectum relinquere. De paralysi ex vulnere. Paralysis, ed byl Paralysis ex PAralysis, id est, neruorum resolutio, latus unum aut alterum, uel partem quam quibus uulne piam, non autem corpus totum infestans: interdum etiam uulnera, &conribus excitetur. tusiones insequitur, sed capitis maximè &totius spinę dorsi, ut multis exemplis Galenus aperuit libro de locis affectis tertio. Porrò an paralysis ipsa, quae ex uul nere accidit partes quae è regione uulneris sunt, uel potius oppositas infestet, ad Paralysis quid praesens dicere omittemus. Est autem paralysis neruorum relaxatio seu mollificatio, cum priuatione sensus &motus, non quidem totius (ut dictum est) sed Paralysis affeuel lateris unius duntaxat, uel priuatae alicuius particulae. Quo fit, ut affectus sit ctus est conuul conuulsioni contrarius: in hac enim durities adest cum motu deprauato ac per sioni contrarius mutato: durities autem mollificationi ac relaxationi est contraria. Vnde Gale Paralysis uninus libro tertio interiorum affectorum locorum, sic inquit: Quum omnes pari uersalis.