# De chirurgia 68.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 68.9 to 68.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/68.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/68.9

ternerui, tum sentiendi tum mouendi uim amiserint, apoplexia huiusmodi affe "ctio nominatur. Vbi uerò alteri laterum aut dextro, aut sinistro id accidit, para„lysis, id est, resolutio nominatur, eius scilicet partis, in qua consistit affectus, in Paralysis par„ terdum dextrae, interdum sinistrae. Quòd si in aliquo membrorum idem eueneticularis. „rit, eiusdem membri resolutio esse dicetur. Nam & tota manus & totum crus in "terdum resoluitur, atque solus in crure pes, & quę sub genu sunt. Sic etiam de to ta manu, similiter proportione dicendum est. Hactenus Galenus: ex cuius uerbis colligere licet, paralysin aliam esse uniuersalem, aliam uerò particularem. Vniuersalis ea est, quae alterum latus totum aut dextrum aut sinistrum occupat. Particularis uerò, quae priuatim alicui duntaxat particulae accidit. Sic & de spas mo per analogiam dici potest: nempe quod alius sit uniuersalis, alius uerò particularis. De causis & signis paralysis. Causę externę CAusae paralysis atque eiusmodi ablatione sensus & motus, geminae sunt: nem paralysis. pe internae & externae seu extrinsecus aduenientes. Externę causę resolutio nis neruorum, sunt casus ab alto, percussio, incisio, sectio, compressio uel constri ctio, frigiditas uiolenta & uehemens, uicinae partis phlegmone, uel scirrhus, & id genus alia, quae extrinsecus euenientia, uel continuum soluunt separantue, uel spirituum uias occludunt, & facultatis animalis delationem impediunt. In- Internae causa paralysis. ternae autem causae sunt humores crassi & uiscosi, neruos cerebri aut spinalis uo catae medullae (quae ipsius cerebri uicaria est) obstruentes. Neruorum enim cor poribus ita obstructis & crassioribus redditis, animalis facultatis (quae sensum & motum praestat) in membra delatio impeditur. Caeterùm anxiè disquirere, quo pacto perneruorum resolutionem, seu paralysin, interdum sensus duntaxat, interdum motus, nonnunquàm ambo simul pereant, & alia multa ad rem pro positam attinentia, nequaquam praesentis sint speculationis. Satis enim fuerit chi rurgo, si praeter ea quae iam de paralysi dicta sunt, sed primariò affectam, & à qua noxa orta est, simulque dispositionem eius cognouerit. Nisi enim haec (inquit Galenus) acuratè cognouerimus, nequaquam eas partes, quibus uel sensus uel motus uitiatus est, rectè curabimus. Porrò ipsam affectam sedem ex anatome facilè ipsi deprehendemus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
