# De chirurgia 69.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 69.1 to 69.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/69.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/69.1

Paralysis affectus est aegre sanabilis. Senes uix unquam a paralysi liberantur. Tremor & febris si paralys superuenerint bonum. re, & moueri possunt. Quòd si cerebro quoque noxa acciderit, qui sic afficiuntur, ij omnium partium & motum, & sensum illico deperdunt. Atque eadem quo, que ratione, si toti corpori conuulsio acciderit, eundem spinae locum, nempe initium affectum esse declarat, faciei partibus omninò seruatis illaesis. Quòd si hae quoque afficiantur, cerebro noxam iam illatam esse ostendunt. Adhaec nouimus ex corporum dissectione, neruos qui pectus mouent, ex ea spinae parte, quae in ceruice est, ortum deducere. Quocirca uox perit omnibus, quibus ea spinae pars quae in ceruice est, fuerit affecta. Ipsa uerò ex transuerso incisa, si tota fuerit dissecta, omnes quae sub ipsa sunt corporis parte sensu motuque priuari necesse est, utpote suscipiente spina à cerebro, uim tum sentiendi tum mouendi pro arbitrio. Praeterea in anatomia (inquit ille) uidimus, ubi per transuersas spinę incisiones ad medium usque duntaxat, secundum longitudinem spina ipsa secare tur, non omnes suppositas corporis partes, sed eas duntaxat, quae regione sectio nis erant, resolutas. Dextras quidem, dextra spinae parte dissecta: sinistras uerò, ubi reliqua pars esset incisa. Itaque (subiungit Galenus) manifestum est, quòd circa primum spinae processum facta aliqua dispositione, per quam cerebri facultas, quominus ad ipsam perueniat, prohibetur, omnia inferiora membra, dempta fa cie, sensu, motuque priuabuntur. Vbi uerò media duntaxat eius processus pars fuerit affecta, non omnes inferiores partes resoluentur, sed uel sinistrae duntaxat uel dextrae. At uerò spina in inferiori loco affecta, nempe sub ea neruorum propagine, quibus thorax attollitur, idque uel ob luxatam aliquam uertebram, uel alio quouis modo (ut uulnere) si quidem ingens fuerit affectus, partes inferiores omnes, subitò & sentiendi & mouendi facultate priuantur. Si uerò non ita uehemens fuerit affectus, stuporem inducet. Atque ij mortem effugiunt, quandoquidem spiratio in ipsis seruatur. At quibus quintae spinae uertebra suulnerata, aut quouis alio modo affecta est, eorum manus omnino, & sensum, & mocum amittunt.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
