Latin
69.13 to 69.14
Conrad Gessner, De chirurgia 69.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm cum multa uariaque praesidia, forinsecus in curanda paralysi ex uulnere, aut alia quauis externa causa suscitata admoueri soleant, ut emplastra, cataplasmata, unguenta, illi tus, fotus, cucurbitulae, &alia id genus: Guido tamen uno liquore longè optimo, &ad effectum eiusmodi siue symptoma profligandum efficacissimo contentus erat: quod quidem ex loanne illo Mesue, uiro in familia Arabum doctissimo, ac in re medica Euangelista à quibusdam nuncupato, desumpsit, eo loci, ubi de cordis passionibus agit. Eo autem liquore illinere solebat medicus ille Arabs ceruicem, totamque spinam dorsi, atque etiam affectam ipsam particulam. Confert nanque hoc pacto mirificè roborandis membranis spinarem me dullam obuoluentibus, substantiae spiritali, qua uiuimus, neruis quoque, &ossibus. Proindè paralysi, omnibusque neruorum aegritudinibus, cordis palpitationi &tremori, atque etiam manifestę lascitudini, mirè, ac suprà humanam opi nionem proficit. Adde, quòd nullum medicamentum eo praestantius inueniri potest, ubi cor celeri, festinaue eget refectione ac refocillatione, si saltemipsi Me suae credimus. Ceterùm est quod cum ipso Mesue uehementer admiremur, priscos illos tum medicos, tum philosophos insignes, &rerum naturae peritissiParalysis ab ictu, uel casu.